Quantum redactiones paginae "De monarchia" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
hf nei
'''''De monarchia''''' est opus [[Dantes Alagherius|Dantis Alagherii]], [[Latine]] scriptum anno [[1310]] aut [[1313]] et in tres libros divisum. Hoc in libro, Dantes de civili quaestione in Italia loquitur, qua contentiones erant inter [[papa|pontificem maximum]] et [[imperator]]em. Poeta novam positionem suam adfirmat.
 
==Liber primus==
*"Primum quidem igitur videndum quid est quod ‘temporalis Monarchia’ dicitur, typo ut dicam et secundum intentionem." [II, 1]
 
*"Est ergo temporalis Monarchia, quam dicunt 'Imperium,' unicus principatus et super omnes in tempore vel in hiis et super hiis que tempore mensurantur." [II, 2]
 
*"Maxime autem de hac tria dubitata queruntur: primo nanque dubitatur et queritur an ad bene esse mundi necessaria sit; secundo an romanus populus de iure Monarche offitium sibi asciverit; et tertio an auctoritas Monarche dependeat a Deo inmediate vel ab alio, Dei ministro seu vicario." [II, 3]
 
In libro primo universae monarchiae necessitas sustinetur, quod universa monarchia una pacis aequitatisque fides est. Secundum Dantem, casus bellorum avaritia semper est. Praesentia imperatoris, ad quem possessio omnium rerum spectat, est res ut illa causa removeatur.
 
==Liber secundus==
*"Dico igitur ad questionem quod romanus populus de iure, non usurpando, Monarche offitium, quod ‘Imperium’ dicitur, sibi super mortales omnes ascivit." [III, 1]
 
*"Iam satis manifestum est quod per duellum acquiritur de iure acquiri. Sed romanus populus per duellum acquisivit Imperium: quod fide dignis testimoniis comprobatur. In quibus manifestandis non solum hoc apparebit, sed etiam quicquid a primordialibus Imperii romani diudicandum erat per duellum esse discussum." [IX, 12]
 
*"Usque adhuc patet propositum per rationes que plurimum rationalibus principiis innituntur; sed ex nunc ex principiis fidei cristiane iterum patefaciendum est. Maxime enim fremuerunt et inania meditati sunt in romanum Principatum qui zelatores fidei cristiane se dicunt; nec miseret eos pauperum Cristi, quibus non solum defraudatio fit in ecclesiarum proventibus, quinymo patrimonio ipsa cotidie rapiuntur, et depauperatur Ecclesia dum, simulando iustitiam, executorem iustitie non admittunt." [X, 1]