Quantum redactiones paginae "Bellona" differant

Content deleted Content added
Linea 11:
==De templo in Campo Martio==
In pugna adversus [[Etrusci|Etruscos]] [[Appius Claudius Caecus]] templum deae Bellonae vovit, si victoriam daret. Victis hostibus haec aedes in [[Campus Martius|Campo Martio]] extra moenia Urbis aedificata est, quod fieri solebat in numinibus bellicis, ne bellum civile intra muros cierent. Appius templum ipse dedicavit anno [[296 a.C.n.]], cum [[consul]] iterum esset. In quo templo [[Senatus Romanus|senatus]] saepe habitus est, praesertim cum senatores legatos exterarum nationum vel imperatores Romanos audire vellent, quibus nisi imperio deposito in Urbem ingredi non licebat. Item in area ante templum [[fetialis]] populi Romani hastam supra ''Columnam bellicam'' in agrum a captivo redemptum atque ideo agrum hosticum iudicatum, rite iaciebat cum Romani longinquis hostibus bellum indicebant, ad quorum fines ire non iam expediebat.
 
Dies natalis huius templi (3 Iunii) Bellonae festus remansit.
 
==Fontes==