Quantum redactiones paginae "Astypalaea" differant

1 513 octeti additi ,  9 years ago
+situs et loci natura
m
(+situs et loci natura)
}}
'''Astypalaea''' ([[Graece]] {{Polytonic|Ἀστυπάλαια}}) est [[Dodecanesus|Dodecanesi]] insula 96 km²<ref>[http://www.ypai.gr/site/home/Basic+Menu/The+islands+of+Aegean/Southern+Aegean/NOMOS+DODEKANISOY/ASTYPALEA.csp Νησιά του Αιγαίου]</ref> in catena [[Sporades|Sporadum]] meridionalium in [[Aegaeum mare|Aegaeo mari]] sita. Una cum circiter 45 insulis non habitatis [[demus]] [[Calymnos (regionalis unitas)|regionalis Calymni unitatis]] in regione [[Aegaeum Australe (regio Graeciae)|Aegaei Australis]] est.
 
== Situs ac loci natura ==
Insula [[Dodecanesus|Dodecanesi]] maxime occidentalis sita Astypalaea quasi in pontem est ad insulas [[Cyclades|Cycladas]]. Insula Dodecanesi [[Cos]] circiter 44 km distat, insulae Cyclades [[Amorgos]] et [[Anaphe]] 41 km sive 45 km.
 
Astypalaea in tres partes divisa est: Minor "Insula Interior" orientalis (Μέσα Νησί) et maior "Insula Exterior" occidentalis (Έξω Νησί) terrae lacinia 5 km instar pontis coniunctae sunt, cuius [[diametros]] minima fere 100 m est. Duabus insulae partibus ac ponte terreo duo [[Sinus maritimus|sinus]] magni formantur, sinus septentrionalis Astypalaeae (Βόρειος Κόλπος Αστυπάλαιας) et sinus meridianus Astypalaeae (Νότιος Κόλπος Αστυπάλαιας). Sunt multa et alia sinus nec non plures insulae parvae saxosae oris oppositae. Distantia ab occidentali promuntorio ''Armeno'' (Ακρωτήριο Άρμενο) usque ad orientale promuntorium ''Pularis'' (Ακρωτήριο Πούλαρης) est circiter 19 km.
 
Astypalaea est insula montuosa; summus mons (''Bardia'' / Βάρδια 400 m) in "Insula Exteriore" invenitur. Varii rivi media in insula scaturientes aquam in mare deducunt, inter quos "Flumen Malum" (Κάκος Ποταμός), quod in sinum septentrionalem nomine ''Pachia Ammos'' (Όρμος Παχεία Άμμος) influit, et ''Libadia'' (Ρέμα των Λιβαδιών), quae in lacu artificiali collecta in sinum orientale ''Libadium'' (Όρμος Λιβάδι) influit.
 
== Incolae noti ==
14 123

recensiones