Quantum redactiones paginae "Henricus I (rex Francorum orientalium)" differant

Content deleted Content added
Linea 6:
 
== Vita ==
Anno [[903]] pater mortuus est et Henricus ei dux Saxoniae successit. Anno [[915]] [[Conradus I (rex Francorum orientalium)|Conradus I]] rex Francorum orientalium, qui tum valetudine malo laborabat, Henricum suum successorem destinavit. Tamen post mortem eius annodie [[23 Decembris]] [[918]] non prius quam [[14 Maii]] 919 rex creatus est<ref>op.cit. I 25-26</ref>. Anno [[925]] [[Lotharingia]]m regno suo adiunxit, anno [[926]] indutias cum [[Hungaria|Hungaricis]] fecit<ref>op. cit. I 32</ref>, quos autem anno [[933]] proelio vicit<ref>op. cit. I 38-39</ref>. Iam annis [[927]] - [[929]] [[Slavi|Slavos]] trans [[Albis|Albim]] habitantes vicerat et tributarios fecerat<ref>op. cit. I 35</ref>. Anno [[934]] etiam [[Dania|Danos]] vicit<ref>op. cit. I 40</ref>. Anno [[935]] foedus cum regibus [[Francia]]e et [[Burgundia]]e signavit, qui Lotharingiam cesserunt.
 
==Notae==