Quantum redactiones paginae "Henricus I (rex Francorum orientalium)" differant

Content deleted Content added
EmausBot (disputatio | conlationes)
m r2.6.4) (automaton addit: lv:Heinrihs I Putnuķērājs
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:BildHeinrich.jpg|thumb|Effigies Henrici I anno 1112 vel 1114 picta]]
'''Henricus I''' (natus circa annum [[876]], mortuus [[2 Iulii]] [[936]] Palatio Mimilebae) a mense Maio [[919]] rex [[Regnum Francorum orientalium|Regni Francorum orientalium]] erat. Anno [[929]] filium suum [[Otto I (imperator)|Ottonem]] successorem destinavit.
 
==Familia==
Pater eius dux Saxoniae [[Otto Illustris]] fuit, mater Hedvigis. Ipse bis uxorem duxit. Primo anno [[906]] Hatheburgam Saxoniae duxit, e qua filium Thankmarium habuit. Cum Hatheburga anno [[909]] divortium fecit, ut eodem anno Mathildam duceret, quarum inter maiores et [[Widukindus]] dux Saxonum erat. Cum Mathilda quinque liberos habuit: [[Otto I (imperator)|Ottonem]] (natum [[912]]) postea imperaturum, [[Henricus (dux Bavariae)|Henricum]] ducem olim [[Bavaria]]e, [[Hedvigis (Sueviae)|Hedvigem]], quae postea [[Hugo Magnus|Hugoni Magno]] duci Franciae nupsit, [[Brun (archiepiscopus Coloniae)|Brun]] [[Archidioecesis Coloniensis|archiepiscopum Coloniae]] atque [[Gerberga (Francia)|Gerbergam]], quae uxor erat primo [[Giselbertus Lotharingiae|Giselberti Lotharingiae]], deinde autem [[Ludovicus IV (rex Franciae)|Ludovici IV]] regis Franciae<ref>[[Vidukindus Corbeius]], Res gestae Saxonicae I 30-31</ref>.
 
==Notae==
<div class="references-small"><references /></div>
 
{{bio-stipula}}