Quantum redactiones paginae "Marcus Iunius Brutus" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 2:
'''Marcus Iunius Brutus Caepio''' anno [[85 a.C.n.]] natus et anno [[42 a.C.n.]] mortuus est. [[Senator]] Romanus et homicida [[Gaius Iulius Caesar|C. Iulii Caesaris]] fuit.
 
Pater eius, qui etiam nomen ''"[[Marcus Iunius Brutus (tribunus plebis)|M. Iunius Brutus'']]" tulit, [[tribunus plebis]] fuerat. Mater eius nomine ''[[Servilia'']] soror [[Marcus Porcius Cato Minor|M. Porcii Catonis MinorisUticensis]] erat. Avunculus eius ''[[Quintus Servilius Caepio'' (proconsul 90 a.C.n.)|Q. Servilius Caepio]] eum adoptavit et Brutus [[cognomen]] ''Caepio'' nomini suo adiunxit.
 
Sicut pater vetustum statum rei publicae conservare petivit et parti [[optimates|optimatum]] adfuit. Secundo bello civili [[Gnaeus Pompeius|Gnaeo Pompeio]] contra Caesarem, qui [[Rubico]]nem transgresserat, se adiunxit et pugnae prope [[Pharsalus|Pharsalum]] interfuit. Optimatibus hoc proelio victis Caesar tamen eum condonavit. Anno [[46 a.C.n.]] Brutus [[Gallia]]m gubernavit et [[praetor]] creatus est anno [[45 a.C.n.]]
 
Quamquam comes Caesaris erat Brutus caput coniuratorum habetur qui [[Idus|Idibus]] Martis anni [[44 a.C.n.]] Caesarem interfecerunt. (Hac occasione Caesar "[[Καὶ σὺ τέκνον|{{Polytonic|Καὶ σύ, τέκνον;}}]]", id est "Tu quoque, fili?" exclamavisse dicitur.)
 
Caesare mortuo [[Marcus Antonius|M. Antonium]] [[Octavianus Augustus|Octavianumque]] bello persecutus est, sed secundo acie apud [[Philippi|Philippos]] victus est et postea se ipsum interfecit anno [[42 a.C.n.]]