Quantum redactiones paginae "Ver" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
'''Ver''' [[:wikt:ver|-is, n.]] est unum de quattuor [[tempora anni|temporibus anni]]. Spatium temporis inter [[hiems|hiemem]] et [[aestas|aestatem]] ita nominatur.
==Historia==
Hodie in septentionali [[hemisphaerium|hemisphaerio]] ver [[aequinoctium|aequinoctio]] verno (20/21 [[Martius|Martii]]) et [[solstitium|solstitio]] aestivo (20/21 [[Iunius|Iunii]]) finitur. Non semper ita fuit : nam in [[Imperium Romanum|imperio Romano]] et apud [[Graecia antiqua|Graecos]] et [[Aegyptus Antiqua|Aegyptos]] antiquos aequinoctium non ineunte sed medio vere situm erat. Cum primis flatibus [[Favonius (ventus)|Favonii]] (apud Graecos [[Zephyrus|Zephyri]]) incipiebat, quod paulo post [[nonae|nonas]] [[Februarius|Februarias]] fieri solebat. Et ortu [[Vergiliae|Vergiliarum]] sive [[Pleiades|Pleiadum]] finiebatur, quae secunda parte mensis [[Maius|Maii]] oriebantur<ref>[[Plinius maior|Plinius Maior]] II,122. [[Columella]] XI,2,15. [[Ovidius]], [[Fasti (Ovidius)|Fasti]] II,150sqq147sqq.</ref>. Haec divisio anni ab [[Astrologia|astrologis]] Aegyptiis inventa videtur : nec Romae enim nec [[Athenae|Athenis]] caelum mense Februario mollius fit. Unde versus poetae [[Ovidius|Ovidii]] :
:...''a Zephyris mollior aura venit''
:...
: ''ne fallare tamen, restant tibi frigora, restant,''
: ''magnaque discedens signa reliquit hiems.'' ('''Fasti''', libro secundo)
 
== Astronomia ==