Quantum redactiones paginae "Triumviratus" differant

Content deleted Content added
EmausBot (disputatio | conlationes)
m r2.6.4) (automaton addit: kk:Триумвират
mNo edit summary
Linea 6:
[[Fasciculus:RSC 0017.jpg|thumb|Effigies [[Pompeius|Pompei Magni]] in [[denarius|denario]] a filio Sexto post mortem percusso circa annum 40 a.C.n.]]
 
Societas [[Gaius Iulius Caesar|Gaii Iulii Caesaris]], [[Gnaeus Pompeius Magnus|Gnaei Pompeii Magni]], et [[Marcus Licinius Crassus (triumvir)|Marci Licinii Crassi]] anno [[60 a.C.n.]] inita," ne quid ageretur in republica quod displicuisset ulli e tribus" ([[Suetonius]]), "primum triumviratum" appellationem a modernis eruditis accepit, quamquam numquam a Romanis sic nominata : privata enim societas erat, matrimonio quoque firmata, cum [[Pompeius]] filiam [[Gaius Iulius Caesar|Caesaris]], [[Iulia (uxor Pompeii Magni)|Iulia]]m, uxorem duxit. Nec ulla lex potestatem illorum "triumvirum" umquam sanxit.
 
Nihilominus, spreto iure legum, per potentiam magistratus ac provincias inter sese et fautores suos diviserunt. Anno [[59 a.C.n.]] Caesar [[consul]] fuit atque collegam [[Marcus Calpurnius Bibulus|Bibulum]] in domo sua inclusit, ne sibi obstare posset ; ac continuo post consulatum [[proconsul]] [[Gallia|Galliarum]] et [[Illyricum|Illyrici]]. Pompeius provincias et regna sociorum in Oriente, ut voluit, ordinavit ac mox praefectus annonae frumentariae fuit cum maximo imperio in multis provinciis ([[57 a.C.n.]]). Crassus multas pecunias per societates publicanorum collegit populo favente. Anno [[55 a.C.n.]] Pompeius et Crassus secundum consulatum una gesserunt ac postea provincias in quinquennium adepti sunt, [[Hispania Tarraconensis|Hispanias]] Pompeius, [[Syria (provincia Romana)|Syriam]] Crassus. Item proconsulatus Caesaris in [[Gallia]] per quinquennium prorogatus est.