Quantum redactiones paginae "Attis" differant

Content deleted Content added
Linea 4:
Postquam mortuus est, desiderio eius commota mater deum sub speciem pinus<ref>[[Ovidius]], Met. X,104sqq.</ref> eum ad vitam revocavit : ita deus renatus fuit ut [[Dionysus|Dionysos]], [[Adonis]], [[Osiris]] etc. cuius [[Mysterium|mysteriis]] initiati resurrectionem post mortem sperabant. Una cum [[Cybele]] in imperio Romano venerabatur : quorum feriae inter 15 et 27 diem mensis Martis extendebantur. Die 24 martii, '''Sanguine''' dicto, devoti Attinis mortem eius lugebant, membra lacerantes vel etiam partes viriles secantes ita ut, deo suo similes, Magnae Matri Deum tantum viverent. Mox Attine redivivo die 25 martii, cui '''Hilaria''' nomini, laetitia exsultabant.
==De aspectu.==
Attis erat adulescens puerili vultu : in capite pileum Phrygium gerebat et bracis adhaerentibus more Asiatico vestitus erat. Saepe pedum et syringem manu tenens exprimiturformatur, quae sunt insignia pastorum. Non longe ab eo pinus vel ramus pini vel pinea nux videri solet.
 
==De natura dei.==
Antiquitus deus virium naturalium quae post hiemem vere renascuntur fuisse videtur. Feriae illius cum aequinoctio verno congruebant, quod apud multas agricolarum gentes initium anni erat. Die Hilariorum primum in anno cursus solis diem longiorem nocte faciebat (sic saltem antiqui opinabant). Itaque Attis saepe cum [[Sol|Sole]] adsimulabatur. Paulatim etiam proprietates ex vicinis deis sibi assumpsit, in primis ex [[Persis|Persico]] [[Mithras|Mithra]] et e [[Syria|Syrio]] [[Adonis|Adone]].