Quantum redactiones paginae "Attis" differant

Content deleted Content added
Linea 12:
*Idibus Martiis : '''Canna intrat'''. Sodalitas ''cannophorum'' magna pompa insignibus ornata ad templum iter facit. [[Galli (sacerdotes)|Archigallus]] taurum immolat. Significatio cannarum<ref>Hoc verbum graecum, et ipsum e lingua Hebraica sumptum, genus harundinis designat.</ref> incerta est : ad vitam Attidis prope flumen Sangarium referri solet, cuius filiam amasse narratur. Nonnulli eruditi putant inibi agi de antiquo ritu accersendae pluviae causa perfecto (Magna Mater est dea fertilitatis). Certe sequuntur dies plures abstinentiae et purificationis.
*XI Kalendas Apriles : '''Arbor intrat'''. Pinus succidebatur et aries super radicibus immolabatur. Dein arbor laneis infulis involuta a sodalitate ''dendrophoron'' ad templum portabatur : cadaver dei esse putabatur cuius mortem fideles, pectus pineis nucibus plangentes, lugebant et pinum sertis violarum ornabant, quia ille flos e sanguine dei ortus esse dicebatur.
*IX Kalendas Apriles : '''Sanguem'''. Dies funeris dei. Pinus sub templo sepelitur (quod verbo Graeco<ref>In cultu Attidis [[liturgia]] semper Graece peragitur.</ref> ''Catabasis'' vocatur). Tum fideles vehementer maerent atque sanguine suo aram aspergentes deum adiuvant : praeeunte enim [[Galli (sacerdotes)|archigallo]] membra flagris vel cultris lacerant<ref>[[Valerius Flaccus]] [[Argonautica (Valerius Flaccus)|Argonautica]] III,20. [[Propertius]] III,22,15-16.</ref>. Nonnulli sonitu cymbalorum et tympanorum necnon cantibus et cetera musica hebetati usque ad sacrificium virilitatis suae perducuntur<ref>[[Lactantius]] ''Divinae Institutiones'', I,21,16.</ref>. Nocte sequenti pervigilium (graece ''Pannychis'') hymnis canendis agitur, dum speratum nuntium resurrectionis exspectant.
*VIII Kalendas Apriles : Hilaria
*VII Kalendas Apriles ; Requetio