Quantum redactiones paginae "Galli (sacerdotes)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Ostia Antica - museo - Archigallus che sacrifica a Cibele 1050469.JPG|right|thumb|300px|Archigallus Cybelae (laeva parte) vel [[Attis|Attidi]] (dextra) sacrificans. Museum [[Ostia|Ostiense]].]]
Galli erant sacerdotes sacris [[Cybele|Magnae Matris Cybelae]] Romae et in imperio Romano praepositidediti. Eunuchi erant et ex Asia cum dea sua anno [[204 a.C.n.]] Romam venerant : nam civibus Romanis sacerdotes huius deae fieri diu non licuit. Dux eorum ''archigallus'' dicebatur. Ut in sacris extrinsecus Romam adlatis fieri solebat, galli sub potestate et custodia collegii ''Xvirum'' (XVvirum ex aetate [[Sulla|Sullana]]) ''sacris faciundis'' positi erant. In Asia vero et in Graecia greges Gallorum imaginem deae in asino circumferentes per urbes vagabantur atque vitam mendicabant<ref>[[Phaedrus]] IV,1. [[Martialis]] XIV,204. [[Tibullus]] I,4,69. [[Apuleius]] libro nono Metamorphoseon.</ref>
==De aestimatione Romanorum.==
Usque ad imperatorem Claudium in magno honore non fuerunt, quia eunuchi erant et stipes mendicabant<ref>[[Cicero]], ''De Legibus'' II,9,22 et II,16,40.</ref> atque orgiis a severitate Romana abhorrentibus dediti erant : itaque ut alli sacerdotes Asiatici eiusdem generis ''fanatici'' a Romanis dicebantur. Nec sacerdotes populi Romani erant sed ''famuli'' deae tantum dicebantur. Gallos enim fieri civibus Romanis non licebat nec sacerdos populi Romani extraneus homo esse poterat. Apud poetas sive horrorem ([[Catullus]], [[Lucretius]], [[Lucanus]]...) sive iocos ([[Martialis]] de capone et gallo<ref>XIII,63-64</ref>) sive censoriam indignationem ob pecunias per mendaces vaticinationes expressas ([[Iuvenalis]]). Nam Phrygii sacerdotes vaticinandi potestate praediti erant<ref>[[Horatius]], ''Carmina'' I,16, 5-8. [[Titus Livius]] XXXVIII,18. [[Aurelius Prudentius Clemens|Prudentius]] ''Contra Symmachum'' II,863.</ref>. Romae vero ante secundum saeculum post Christum vates publice non habiti sunt.