Quantum redactiones paginae "Epulum apud Cappellettos celebratum" differant

m
Summarium vacuum
m
m
 
'''Epulum apud Cappellettos celebratum''' in omnibus fontibus describitur in quibus amores [[Romeus (persona)|Romei]] et [[Iulietta (persona)|Iuliettae]] enarrantur; ibi enim Romeum Iuliettamque primum se vidisse et in amorem cecidisse confitetur. De hoc epulo, in quo paullo post diem nativitatis Christi celebrantes modo Italiano figuras suas dissimulabant, legendum est enim in libello ''[[Historia novellamente ritrovata di due nobili amanti]]'' anno fere 1530 divulgato, auctore [[Ludovicus da Porto|Ludovico da Porto]] (''carnevale .. in casa messer Antonio Cappelletti'').
 
Retractatur, auctore [[Matthaeus Bandello|Matthaeo Bandello]], in collectaneo ''[[Novelle (Bandello)|Novelle]]'' anno 1554 edito (titulo fabulae "''La sfortunata morte di due infelicissimi amanti, che l'uno di veleno, e l'altro di dolore morirono''"); rursus versione Francogallica [[Petrus Boaistuau|Petri Boaistuau]] in collectaneo ''[[Histoires Tragiques (Boaistuau)|Histoires Tragiquestragiques]]'' anno [[1559]] divulgato (titulo fabulae "''Histoire ... de deux amants, dont l'un mourut de venin, l'autre de tristesse''"); rursus versione Anglica [[Gulielmus Painter|Gulielmi Painter]] quam anno [[1567]] scripsit, titulo ''The Goodly Hystory of the True and Constant Love between Rhomeo and Julietta''; etiam in carmine [[Arthurus Brooke|Arthuri Brooke]] titulo ''[[The Tragical History of Romeus and Juliet|The Tragicall Historye of Romeus and Iuliet]]'', anno [[1562]] divulgato; denuo in ludo scaenico [[Gulielmus Shakesperius|Gulielmi Shakesperii]] ''[[Romeo and Juliet]]'' (act. 1 sc. 5) anno fere 1592 docto primumque anno [[1597]] edito.
 
== Nexus externi ==