Quantum redactiones paginae "Germanus Autissiodorensis" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 6:
Ei autem per triginta episcopatus sui annos maxima fuit auctoritas apud non tantum Gallicas, sed etiam Britannicas Ecclesias. Se enim Hilario episcopo Arelatensium adjunxit ut [[Pelagius|Pelagii]] doctrinæ per Galliam et Britanniam repugnarent, annoque [[429]] concilio Gallicorum episcoporum habito cum Lupo episcopo Tricassium ad Britannos missus est, qui tum annum jam fere vicesimum ab imperio Romano liberi erant : apud eos enim multi doctrinam [[Pelagius|Pelagii]], qui ex eorum insula ortus erat, sequebantur, duce Agricola quodam episcopi filio. Pelagianos vero et eloquentia et miraculis efficiendis vicisse dicitur, tantumque apud Britannos auctoritatis sibi peperisse ut eos in prœlio cum Pictis et Saxonibus facto duceret. Non autem liquet utrum semel an bis iter in Britanniam fecerit nec verumne sit, ut fertur, sanctum Patricium, qui vir Britannus esset religionemque christianam per Hiberniam diffuderit, ejus discipulum fuisse.
 
Anno autem 447 Aremorici legatos Germano Autessiodurum miserunt ut pro se principi [[Valentinianus III|Valentiniano III]] matrique [[Galla Placidia|Gallæ Placidiæ]] supplicaret : cum enim seditionem fecissent magistratusque Romanos expulissent, [[Aelius|Ætius]] [[patricius]] barbaris [[Alani]]s commiserat ut eos sæva vastatione punirent.
 
[[Categoria:Sancti]]