Quantum redactiones paginae "Germanus Autissiodorensis" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 2:
 
== Vita ==
Ex opulentissima familia ortus est ejusque parentibus Rustico et Germanillæ nomina erant, quorum magnifica villa de Eponæ Gallicæ deæ nomine vocata latoque prædio circumdata aliquot milia [[Autessiodurum|Autessioduro]] aberat ab ipsoque, ubi interiit, Ecclesiæ Autessiodurensium legata [[episcopus|episcoporum]] sedes usque ad annum 1789 fuit. Prima autem ætate diutius in litteris et jure, primum fortasse [[Augustodunum|Augustoduni]], deinde [[Roma|Romæ]], eruditus postea advocatus factus est uxoremque Eustachiam quamdam nobili genere natam atque præclara pudicitia laudatam duxit. Rem adeo capessivit publicam amplissimumque munus ei a principe traditum est, quod efficienti multæ civitates peragrandæ erant. Quo in tempore vir superbissimus et iracundissimus fuisse videtur, neque ei ulla amicitia erat cum Amatore, qui tum Ecclesiæ Autessiodurensi præerat : venatus enim bestiarum a se interfectarum capita de maxima piro quæ media in urbe stabat suspendere solebat ut ea omnes admirari possent, cumque episcopus aliqua ex causa arborem cædi jussisset, tanta ira elatus est ut Amatori mortem minaretur eumque ad fugiendum [[Augustodunum]] præfecti Agricolæ sedem cogeret. Verumtamen Amatore mortuo sacerdotes cunctique civitatisinter AutessiodurensiumAutessiodurenses christiani eum invitum obsecravisse dicuntur ut episcopale munus susciperet, quod cum diutissime repugnaret tandem adnuit. Nec vero se frigide novo officio accommodavit : cum enim uxore concumbere desiit bonaque sua pauperibus distribuit. Per reliquam adeo ætatem ut monachus vixit, nec quidquam aliud jam pro cibo accepit nisi panem ex hordeo factum quod ipse terebat et molebat, neque usquam recubuit nisi in misero grabato, domumque suam omnibus perpetuo patere jussit, ubi si quis intrabat, ejus manus et pedes ipse lavabat.
 
Ei autem per triginta episcopatus sui annos maxima fuit auctoritas apud non tantum Gallicas, sed etiam Britannicas Ecclesias. Se enim Hilario episcopo Arelatensium adjunxit ut [[Pelagius|Pelagii]] doctrinæ per Galliam et Britanniam repugnarent, annoque [[429]] concilio Gallicorum episcoporum habito cum Lupo episcopo Tricassium ad Britannos missus est, qui tum annum jam fere vicesimum ab imperio Romano liberi erant : apud eos enim multi doctrinam [[Pelagius|Pelagii]], qui ex eorum insula ortus erat, sequebantur, duce Agricola quodam episcopi filio. Pelagianos vero et eloquentia et miraculis efficiendis vicisse dicitur, tantumque apud Britannos auctoritatis sibi peperisse ut eos in prœlio cum Pictis et Saxonibus facto duceret. Non autem liquet utrum semel an bis iter in Britanniam fecerit nec verumne sit, ut fertur, sanctum Patricium, qui vir Britannus esset religionemque christianam per Hiberniam diffuderit, ejus discipulum fuisse.