Quantum redactiones paginae "Germanus Autissiodorensis" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens ''''Germanus Autessiodurensis''', Eponiaci haud procul ab Autessioduro circa annum 380 natus, Ravennæ pridie Kal. Aug...'
 
No edit summary
Linea 2:
 
== Vita ==
Ex opulentissima familia ortus est ejusque parentibus Rustico et Germanillæ nomina erant, quorum magnifica villa de Eponæ Gallicæ deæ nomine vocata latoque prædio circumdata aliquot milia [[Autessiodurum|Autessioduro]] aberat ab ipsoque, ubi interiit, Ecclesiæ Autessiodurensium legata [[episcopus|episcoporum]] sedes usque ad annum 1789 fuit. Prima autem ætate diutius in litteris et jure, primum fortasse [[Augustodunum|Augustoduni]], deinde [[Roma|Romæ]], eruditus postea advocatus factus est uxoremque Eustachiam quamdam nobili genere natam atque præclara pudicitia laudatam duxit. Rem adeo capessivit publicam amplissimumque munus ei a principe traditum est, quod efficienti multæ civitates peragrandæ erant. Quo in tempore vir superbissimus et iracundissimus fuisse videtur, neque ei ulla amicitia erat cum Amatore, qui tum Ecclesiæ Autessiodurensi præerat : venatus enim bestiarum a se interfectarum capita de maxima piro quæ media in urbe stabat suspendere solebat ut ea omnes admirari posset, cumque episcopus aliqua ex causa arborem cædi jussisset, tanta ira elatus est ut Amatori mortem minaretur eumque ad fugiendum [[Augustodunum]] præfecti Agricolæ sedem cogeret.