Quantum redactiones paginae "Hilarius Pictaviensis" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 2:
''' Hilarius Pictaviensis''' ([[Pictavium|Lemoni]] circa annum [[315]] natus - ibidem anno [[367]] mortuus), episcopus Pictaviensis fuit atque [[theologia|theologus]]. In [[Ecclesia Catholica|Ecclesia autem catholica]] et [[Ecclesia Anglicana]] in sanctorum numero putatus et die [[14 Ianuarii]] (sed in Ecclesia Anglicana [[13 Ianuarii]]) celebratus, anno [[1851]] a papa [[Pius IX|Pio IX]] [[Doctor Ecclesiae]] factus est.
 
E nobili Gallicæ Pictavorum nationis familia ortus, prima ætate litteris Latinis accurate studuit. Cum autem primum antiquos deos sicut parentes coleret, adultus jam Sacris Scripturis christianis lectis se in novam religionem convertit circaque annum 345 baptizatus est. Uxorem vero habebat filiamque Abram vocatam, quod non impedivit, ut mos illo tempore erat, quin episcopus civitatis suæ circa annum 350 fieret. Temporibus autem eisdem Evangelium secundum Matthæum interpretatus est, quo primum in lingua Latina ejus generis præbuit opus, nec vero in eo Primi episcoporum concilii Nicæensis doctrinam, quam anno 354 tantum cognovit, satis subtiliter secutus est.
 
== Opera ==