Quantum redactiones paginae "Ernestus Augustus (rex Hannoverae)" differant

m
r2.7.2) (automaton mutat: br:Ernst August Iañ Hannover; mutationes minores
m (r2.7.1) (automaton addit: br:Ernst August Iañ von Hannover)
m (r2.7.2) (automaton mutat: br:Ernst August Iañ Hannover; mutationes minores)
[[ImagoFasciculus:1771 Ernst August.JPG|thumb|right|Ernestus Augustus I de Hannovera]]
'''Ernestus Augustus''' erat rex [[Regnum Hannovera|Hannoverae]]. Natus est [[5 Iunii]] [[1771]] [[Londinium|Londinii]], mortuus [[18 Novembris]] 1851 [[Hannovera]]e.
 
== Pueritia et iuventus ==
Fuit filius octavus regis [[Georgius III (rex Britanniarum)|Georgii III]]. Domi a magistris eruditus anno [[1786]] [[Goettinga]]m in regno Hannovera missus est, ut res militares edisceret. Haec civitas tum cum Britannia uno rege, scilicet rege Britanniae, coniuncta erat. Tam sollers et equitavit et tela misit, ut brevi tempore honorem capitanei adeptus est.
Anno [[1792]] tribunus militum factus est. In bellis contra Francos et [[Napoleo]]nem dimicavit et anno [[1794]] oculum dextrum amisit. [[1798]] legioni legatus erat, [[1803]] Generalis exercitus.
Dux Cumbriae et concilio nobilium Britanniae intererat (vulgo: ''"House of Lords"''), ubi pristinorum institutionum studiossimus contra iura catholicorum saepe dixit. Praeterea contra constitutionem Hannoverae liberalem, qui [[Gulielmus IV (rex Britanniarum)|Gulielmus IV]], frater eius, anno [[1833]] promulgavit, vehementer reclamavit.
 
== Rex Hannoverae ==
[[ImagoFasciculus:ErnstAugustK.jpg|thumb|right|Ernestus Augustus rex Hannoverae]]
Post mortem fratris [[Gulielmus IV (rex Britanniarum)|Gulielmi IV]] in Britannia filia fratris [[Victoria (regina Britanniarum)|Victoria]] regina facta est, sed in Hannovera feminis regnare non licuit. Ita Ernestus Augustus rex Hannoverae factus est et in suum regnum profectus est.
 
== Controversia de constitutione ==
Statim se constitutionem anni 1833 sustulit et priorem anni [[1819]] restituit, quae civibus iura minora dedit<ref>Mijndert Bertram, Das Königreich Hannover, Hannovera 2003, pag. 52-62</ref>. Multi incolae, inter quae [[Septem Gottingenses]] professores eminuerunt, de hac re reclamaverunt et nonnulli etiam regnum reliquerunt. Sed nihilominus rex consilium non mutavit atque novam constitutionem anno [[1840]] promulgavit, qua iura regis confirmata sunt.
Anno [[1848]], in revolutione Germanica, tamen coactus est iura pluriora civibus concedere. Anno 1851 mortuus est, successor fuit [[Georgius V (rex Hannoverae)|Georgius V]], filius suus.
 
== Monumentum ==
[[ImagoFasciculus:Ernst-August-Denkmal in Hannover.jpg|thumb|Monumentum regis Ernesti Augusti ante stationem ferroviae Hannoverae]]
Anno [[1861]] filius Georgius V monumentum patris ante stationem ferroviae Hannoverae dedicavit, quod adhuc exstat.
 
== Nexus Externi ==
* [http://www.koenigreich-hannover.de/ De Regno Hannovera]
* [http://www.welfen.de/ De familia regorum Hannoverae]
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references/></div>
 
[[categoriaCategoria:Reges Hannoverae]]
[[categoriaCategoria:Alumni Universitatis Goettingensis]]
[[categoriaCategoria:Nati 1771]]
[[categoriaCategoria:Mortui 1851]]
[[Categoria:Francomurarii]]
 
[[br:Ernst August Iañ von Hannover]]
[[ca:Ernest August I de Hannover]]
[[cs:Arnošt August I. Hannoverský]]
85 604

recensiones