Quantum redactiones paginae "Cassiodorus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 4:
Complures ejus majores amplis reipublicæ muneribus jampridem perfuncti erant : proavus enim [[Valentinianus III|Valentiniano III]] principe milites Romanos duxit qui anno [[450]] obstiterunt ne [[Vandali]] in [[Sicilia]]m et in [[Bruttium]] invaderent, avus autem in legatorum numero fuit qui ab eodem principe anno [[452]] ad [[Attila|Attilæ]] [[Hunni|Hunnorum]] regis castra missi sunt, pater tandem regnante [[Odoacer|Odoacro]] comes sacrarum largitionum, [[Theodoricus Magnus|Theodorico]] primum ab anno 495 corrector [[Regio III Lucania et Bruttii|Lucaniæ et Bruttii]], deinde ab anno 503 præfectus prætorio [[Italia|Italiæ]] fuit. Cognatione autem, ut ejus nomine patet, cum illustri Aurelia gente, singulariter cum Quinto Aurelio Memmio Symmacho [[Boethius|Boethii]] socero conjunctus erat.
 
Inter ergo nobilissimos et litteratissimos educatus rempublicam anno [[503]] [[Ravenna|Ravennæ]] ut patris sui præfecti facti consiliarius capessivit, deinde ab anno [[506]] usque ad annum [[511]] quæstor sacri palatii, anno [[514]] consul ordinarius, tandem anno [[523]] [[Boethius|Boethio]] remoto et in carcerem conjecto magister officiorum factus est. Aliquot autem mensibus post [[Theodoricus Magnus|Theodoricum]] regem a. d. III Kal. Sept. anni 526 mortuum in patriam revertisse videtur, corrector fortasse [[Lucania|Lucaniæ]] et [[Bruttium|Bruttii]] ut pater fuerat factus. [[Ravenna]]m vero anno [[533]] rediit ut præfectura prætorio [[Italia|Italiæ]] fungeretur, eamque per turbidissimas res usque ad annum [[538]] retinuit. Qua deposita patricii dignitatem accepit perque idem tempus se ad res divinas vertere constituit. [[Ravenna]] vero æstate anni 540 a [[Belisarius|Belisario]] Byzantino duce capta ab [[Italia]] [[Constantinopolis|Constantinopolim]] usque ad belli finem ut multi alii nobiles coactus est. Circa tandem annum [[555]] in patriam reversus in fundo suo apud [[Scolacium]] sito monasterium [[Vivarium]] condidit cui per reliquam ætatem præfuit ubique cum sodalibus litteris et sacris et profanis ample et penitus studuit. Annos tandem ad nonaginta quinque interiit.
 
==Opera==