Quantum redactiones paginae "Cassiodorus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 4:
Complures ejus majores amplis reipublicæ muneribus jampridem perfuncti erant : proavus enim [[Valentinianus III|Valentiniano III]] principe milites Romanos duxit qui anno 450 obstiterunt ne [[Vandali]] in [[Sicilia]]m et in [[Bruttium]] invaderent, avus autem in legatorum numero fuit qui ab eodem principe anno 452 ad [[Attila|Attilæ]] [[Hunni|Hunnorum]] regis castra missi sunt, pater tandem regnante [[Odoacer|Odoacro]] comes sacrarum largitionum, [[Theodoricus Magnus|Theodorico]] primum ab anno 495 corrector [[Regio III Lucania et Bruttii|Lucaniæ et Bruttii]], deinde ab anno 503 præfectus prætorio [[Italia|Italiæ]] fuit. Ut autem ejus nomine patet, cognatione cum illustri Aurelia gente, singulariter cum Quinto Aurelio Memmio Symmacho [[Boethius|Boethii]] socero conjunctus erat.
 
Inter ergo nobilissimos et litteratissimos educatus rempublicam anno [[503]] [[Ravenna|Ravennæ]] ut patris sui præfecti facti consiliarius capessivit, deinde ab anno [[506]] usque ad annum [[511]] quæstor sacri palatii, anno [[514]] consul ordinarius, tandem anno [[523]] [[Boethius|Boethio]] remoto et in carcerem conjecto magister officiorum factus est. Aliquot autem mensibus post [[Theodoricus Magnus|Theodoricum]] regem a. d. III Kal. Sept. anni 526 mortuum in patriam revertisse videtur, corrector fortasse [[Lucania|Lucaniæ]] et [[Bruttium|Bruttii]] ut pater fuerat factus. [[Ravenna]]m vero anno [[533]] rediit ut præfectura prætorio [[Italia|Italiæ]] fungeretur, quem honoremquam per turbidissimas res usque ad annum [[538]] retinuit. Ubi autem eam deposuit, patricii dignitatem accepit.
 
==Opera==