Quantum redactiones paginae "Cassiodorus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 4:
Complures ejus majores amplis reipublicæ muneribus jampridem perfuncti erant : proavus enim [[Valentinianus III|Valentiniano III]] principe milites Romanos duxit qui anno 450 obstiterunt ne [[Vandali]] in [[Sicilia]]m et in [[Bruttium]] invaderent, avus autem in legatorum numero fuit qui ab eodem principe anno 452 ad [[Attila|Attilæ]] [[Hunni|Hunnorum]] regis castra missi sunt, pater tandem regnante [[Odoacer|Odoacro]] comes sacrarum largitionum, [[Theodoricus Magnus|Theodorico]] primum ab anno 495 corrector [[Regio III Lucania et Bruttii|Lucaniæ et Bruttii]], deinde ab anno 503 præfectus prætorio [[Italia|Italiæ]] fuit. Ut autem ejus nomine patet, cognatione cum illustri Aurelia gente, singulariter cum Quinto Aurelio Memmio Symmacho [[Boethius|Boethii]] socero conjunctus erat.
 
Inter ergo nobilissimos et litteratissimos educatus rempublicam anno 503 [[Ravenna|Ravennæ]] ut patris sui præfecti facti consiliarius capessivit.
 
==Opera==