Quantum redactiones paginae "Venantius Fortunatus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 12:
 
== Opera ==
 
Inter plurima carmina ab eo relicta memoranda sunt, præter ea de quibus jam mentio facta est, et quod quattuor libris de [[Sanctus Martinus Turonensis|sancti Martini]] virtutibus composuit, et quod de Thuringiæ regni, reginæ [[Radegundis]] patriæ, excidio, et præclarissimi hymni qui etiamnunc a christianis diebus festis canuntur, sicut ''Pange lingua'' et ''Vexilla regis''. Solutis autem verbis nonnullorum sanctorum [[episcopus|episcoporum]] Vitas scripsit, ut Germani Parisiorum episcopi, [[Remigius|Remigii]] Remorum episcopi Francorumque apostoli, Medardi Viromanduorum episcopi, Albini Andecavorum episcopi. Nec sane omittenda est ejus sanctæ [[Radegundis]] Vita.
 
* ''De virtutibus Martini Turonensis'';