Quantum redactiones paginae "Venantius Fortunatus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 9:
Ubi autem in [[Mettis|Mediomatricorum civitatem]] advenit, tum rex [[Sigibertus I|Sigibertus]] [[Brunichildis|Brunichildem]], [[Athanagildus|Athanagildi]] [[Visigothi|Visigothorum]] regis filiam, uxorem ducturus erat. Nuptiali ergo carmine conjuges cunctosque comites eorum die festo delectare potuit, quod primum tantum fuit poema ab eo [[Brunichidis|Brunichildi]] reginæ dedicatum. Etsi vero miseram [[Galsuintha]]m, [[Brunichildis]] sororem, a viro [[Chilpericus I|Chilperico]], Neustriæ rege, perfidiose interfectam, versibus deploravit, tamen [[Fredegundis|Fredegundem]] quoque [[Chilpericus I|Chilperici]] concubinam scelerisque instigatricem aliis carminibus laudavit.
 
Postquam autem apud Austrasiæ regem aliquot menses constitit, [[Lutetia]]m petiit ubi rex [[Charibertus I|Charibertus]] vivebat. Quo paulo post extremo anno 567 mortuo perrexit tandem [[Turones|Cæsarodunum Turonum]], ubi [[Gregorius Turonensis|Gregorium]], qui anno 573 [[episcopus]] illius civitatis factus est, cognovit, deinde [[Pictavium|Limonum]], caput Pictavorum. Reginam enim [[Radegundis|Radegundem]], [[Chlotarius I|Chlotarii I]] viduam, quæ illic monasterio a se condito præerat, visere volebat, cum eaque firmissimam amicitiam junxit, ita ut apud eam [[Pictavium|Limoni]] manserit et plurima carmina ad eam laudandam defendendamque per reliquam ætatem composuerit.
 
== Opera ==