Quantum redactiones paginae "Venantius Fortunatus" differant
Content deleted Content added
No edit summary |
No edit summary |
||
Linea 7:
Eo puerulo princeps Orientis [[Iustinianus I|Justinianus]] longum et acerbum bellum in [[Italia]] suscepit ut eam ab [[Ostrogothi|Ostrogothis]] recuperaret. Si autem non liquet utrum primam ætatem in natali vico egerit an cum parentibus propter belli pericula [[Aquileia]]m urbem, de cujus [[episcopus|episcopo]] Paulo in carminibus suis amicissime loquitur, abierit habitatum, tamen constat eum adulescentem [[Ravenna|Ravennæ]], tum [[Italia|Italiæ]] capitis, aliquamdiu constitisse ut litteris non tantum Latinis, sed etiam aliqua ex parte Græcis studeret, nec minus christianorum poetarum libris quam præclarissimorum paganorum. Cum autem annos ad triginta natus erat, oculorum inflammatione affectus preces sancto Martino adhibuit brevique sanatus est, ita ut ad Turones, quorum [[episcopus]] Martinus fuerat, sancti reliquiarum venerandarum causa peregrinari constituerit. Nec tamen recta via Cæsarodunum Turonum properavit, sed iter per [[Germania]]m et [[Gallia]]m aquiloniam flexit, ut vere anni 567 Divodurum Mediomatricorum, quod tum erat Francici Austrasiæ regni caput, advenerit. Cujus circuitus etsi causam affert quod alia quoque sacraria visere volebat, tamen suspicio esse potest eum ad Austrasiæ regem eo consilio adiisse ut regius poeta conduceretur.
Ubi autem in Mediomatricorum civitatem advenit, tum rex [[Sigibertus I|Sigibertus]] [[
== Opera ==
|