Quantum redactiones paginae "Venantius Fortunatus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
 
[[Fasciculus:AlmaTadema-VenantiusFortunatus.jpg|thumb|300px|Venantius Fortunatus poëta a [[Laurentius Alma-Tadema|Laurentio Alma-Tadema]] saeculo XIX fictus]]
'''Venantius Honorius Clementianus Fortunatus''', Duplavili haud procul a [[Tarvisium|Tarviso]] in [[Italia]] superiore inter annos p.C.n. [[530]] et [[540]] natus, [[Pictavium|Limoni]], quod esterat caput Gallicæ Pictavorum nationiscivitatis, ut illius civitatisillorum [[episcopus]] postridie Id. Dec. ([[14 Decembris]]) anno [[610]] interiit. In litteris autem et sacris et profanis versatus carmina præclara composuit quorum alia Dei laudationes, alia rerum illo tempore gestarum commemorationes sunt.
 
Venantius [[sanctus]] putatur et festa dies eius die [[14 Decembris]] celebratur.
 
Eo puerulo princeps Orientis [[Iustinianus I|Justinianus]] longum et acerbum bellum in [[Italia]] suscepit ut eam ab [[Ostrogothi|Ostrogothis]] recuperaret. Si autem non liquet utrum primam ætatem in natali vico egerit an cum parentibus propter belli pericula [[Aquileia]]m urbem, de cujus [[episcopus|episcopo]] Paulo in carminibus suis amicissime loquitur, abierit habitatum, tamen constat eum adulescentem [[Ravenna|Ravennæ]], tum [[Italia|Italiæ]] capitis, aliquamdiu constitisse ut litteris non tantum Latinis, sed etiam aliqua ex parte Græcis studeret, nec minus christianorum poetarum libris quam præclarissimorum paganorum. Annos autem ad triginta natus oculorum inflammatione affectus preces sancto Martino adhibuit brevique sanatus est, ita ut ad Turones, quorum [[episcopus]] Martinus fuerat, sancti colendi causa peregrinari constituerit. Nec tamen recta via Cæsarodunum Turonum properavit, sed iter per [[Germania]]m et [[Gallia]]m aquiloniam flexit, ut vere anni 567 Divodurum, quod erat caput cum Gallicæ Mediomatricorum civitatis tum etiam Francici Austrasiæ regni, advenerit.
 
== Opera ==