Quantum redactiones paginae "Claudius Rutilius Namatianus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 3:
== Vita ==
 
Nihil de ejus vita cognitum est nisi quæ ipse in poemate suo exposuit. Qui ex opulenta latissimis agris familia [[Tolosa]]e in [[Gallia Narbonensis|Gallia Narbonensi]] natus primum illic puerilem ætatem egit, deinde patrem [[Etruria|Etruriæ]] et [[Umbria|Umbriæ]] præsidem factum secutus est. Postquam autem in antiquis litteris Latinis penitus eruditus est, rem publicam ipse capessivit et comes sacrarum largitionum, deinde quæstor sacri palatii, tandem anno 414 præfectus Urbi factus est. Quo in tempore litteratissimis viris multum utebatur qui principi in consilio aderant. Cum vero altissimum dignitatis gradum obtineret, anno 417 extremo octobri mense in [[Gallia Narbonensis|Galliam Narbonensem]] redire constituit ut cognosceret quantum patrius fundus a [[Visigothi|Visigothis]], qui tum in Australem Galliam invasissent, vastatus esset. Hoc adeo iter, quod [[Roma]] ad patriam prope [[Tolosa]]m fecit, in poemate subtiliter narravit.
 
== Opus ==