Quantum redactiones paginae "Claudius Rutilius Namatianus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 6:
 
== Opus ==
Poema ''[[De reditu suo]]'' nobis partim tantum servatum est : totus enim primus liber, sed sexaginta octo tantum primi versus secundi libri fragmentaque ceterorum librorum exstant. In parte autem de operis initio servata enarratur quomodo pridie Kal. Nov. [[Ostia]] profectus sit et usque ad Lunam Etruscorum portum iter fecerit, quo a. d. III Id. Nov. advenerit, exacto hoc die tempore anni per quod navigare licebat. Exordium vero poematis magnifica Urbis [[Roma|Romæ]] laudatio est, in qua « regina pulcherrima mundi » et « genitrix hominum genitrixque deorum » vocatur. Ardenti enim erga [[Romulus|Romuli]] civitatem studio efferebatur poeta ejusque gloriam tum evanescentem graviter desiderabat, adeo ut antiquos Romanos deos colere etiam perstans Christi religionem contemneret Judaicamque gentem quæ « radix stultitiæ » ab eo vocatur. Monachos quoque bis longe vituperat, nec multum in sæculis posterioribus poema lectum et descriptum in monasteriis est, ita ut in uno codice octavo sæculo condito et anno 1493 [[Bobium|Bobii]] reperto partim tantum servatum est.
 
== Editiones ==