Quantum redactiones paginae "Delphi (urbs Graeciae)" differant

Content deleted Content added
responsa nota
Linea 32:
== Urbis historia ==
=== Antiquitas et Medium Aevum ===
Nomen "Delphi" a verbo [[lingua Graeca|Graeco]] ''δελφύς'' ("vulva") repetit antiquam venerationem deae terrae ([[Graece]]: ''Γαῖα'') indicans. A [[saeculum 8 a.C.n.|saeculo octavo a.C.n.]] [[Apollo]] cultus est et [[oraculum]] eius magis magisque crescebat.

A nomine serpentis alatae nomine [[Python]] ([[Graece]]: ''Πύθων''), quam Apollo hoc loco interfecisse dicitur, Delphi etiam '''Pytho''' (-us, f. - Graece: Πυθώ) appellati sunt.<ref>Vide: [[Lucanus]] 5,134; [[Tibullus]] 2,3,27 ("Delphica Pytho")</ref>
 
Initio Delphi urbi ''Cirrhae'' ad ostium ''Pleisti'' fluminis sitae subiecti erant. [[Primum Bellum Sacrum|Primo bello sacro]] ([[600 a.C.n.|600]]–[[590 a.C.n.]]) ''Cirrha'' [[Thessalia|Thessalis]], [[Sicyon]]iis ac [[Athenae|Atheniensibus]] foederatis succubuit, quo pacto Delphi pars [[amphictyonia]]e Delphicae facti sunt, quae usque ad [[saeculum 4|saeculum quartum]], cum [[Macedonia|Macedoni]] [[Graecia]]m occupaverunt, exstabat. Cum sanctuarium etiam tempore [[Imperium Romanum|Romano]] frequentaretur, urbs certe exstabat, sed de fortunis post oraculum [[Theodosius I|Theodosio]] imperatore anno [[394]] vetitum fontes silent.
 
[[Medium Aevum|Medio Aevo]] super Delphorum reliquiis vicus nomine ''Castri'' (''Καστρί'') situs erat.
 
=== Urbs hodierna ===