Quantum redactiones paginae "Delphi (urbs Graeciae)" differant

Content deleted Content added
responsa nota
Linea 72:
Etiam tempore [[Imperium Romanum|Romano]] sanctuarium frequentabatur, donec [[Theodosius I|Theodosio]] imperatore anno [[394]] vetitum est.
 
=== Responsa nota ===
*Fabula narrat [[Laius|Laio]], [[Thebae (Graecia)|Thebarum]] regi, Delphis responsum esse se a filio necatum iri, filium autem matrem in matrimonium ducturum; quod [[Oedipus]] fecisse traditur (vide [[Sophocles]]: Oedipus Rex).
*[[Herodotus]] refert regem [[Gyges|Gygen]] [[Sardis|Sardensem]] oraculo, quod regnum eius Candaule decessore interfecto confirmavisset, maxima munera dedisse; poenas quidem necis quintam subolem daturam oraculum adiecisse. Quinta autem suboles fuit [[Croesus]], qui regnum amisit.
*[[Croesus]] (secundum Herodotum) alios ad alia oracula dimisit, ut ea temptaret sciscitando quid certo temporis puncto fecisset. Tantum oraculum Delphicum recte - et quidem versibus [[Hexameter|hexametricis]] - respondit: ''Novi ego quis numerus sabuli mensuraque ponti; mutum percipio, fantis nihil audio vocem. Venit ad hos sensus nidor testudinis acris, quae simul agnina coquitur cum carne lebete, cui subter stratum, stratum cui desuper est aes.''<ref>Versio Latina ex: Herodoti Halicarnassei Historiarum libri IX, musarum nominibus inscripti: latine. Ex Laur. Vallae interpretatione, Lipsiae 1820.</ref>. Inde oraculo confidens tamen male se habuit, cum illud ''Croesus Halyn penetrans magnam pervertet opum vim''<ref>Cicero, de divinatione 2,56,115</ref> se [[Persia|Persas]] superaturum interpretatus est: Regnum et vitam amisit.
*Atheniensibus anno [[480 a.C.n.]] responsum est urbem relinquendam esse seque "muris ligneis" defendere debere. [[Themistocles]] hunc "murum ligneum" classem Atheniensium interpretatus Persas [[pugna Salaminia]] vincere potuit.
*Chairephonti Atheniensi interroganti, num sit [[Socrates|Socrate]] homo sapientior, responsum est, neminem Socrate sapientiorem esse.<ref>[[Plato]], Apologia 21a-c et alii</ref>
*[[Cicero]] [[Ennius|Ennium]] sequens refert<ref>Cicero, de divinatione 2,56,116</ref> [[Pyrrhus|Pyrrho]] interroganti, num Romanos vincere posset, illud responsum anceps datum esse: ''Aio te, Æacida, Romanos vincere posse. / Ibis redibis nunquam per bella peribis''.
*Ultimum responsum notum anno [[362]] Pythia [[Iulianus|Iuliano]] regnante cuidam Oreibasio medico dedisse dicitur, qui iussu imperatoris oraculum consuluit sciscitans, quomodo res oraculi futurae essent. Cui Pythia respondisse fertur ''domum formosam cecidisse, Phoebo Apollini praesidium non iam esse, sacram laurum marcescere, fontes silere, murmur aquae obmutuisse.''<ref>Secundum [[Philostorgius|Philostorgium]], Historia ecclesiastica</ref>.
=== Philosophia ===
Templi aditus a trihus sententiis clarissimis ornatus fuisse fertur, nimirum γνῶθι σεαυτόν (nosce te ipsum) et μηδὲν ἄγαν (ne quid nimis) et Ἐγγύη πάρα δ᾽ ἄτη (vadimonium fert maerorem)<ref>[[Plato]], Charmides 164d–165a.</ref>, praeterea a littera "E", cuius significatio dubia est<ref>Hodge, A. Trevor. "The Mystery of Apollo's E at Delphi," American Journal of Archaeology, Vol. 85/1 (1981), pp. 83–84. Fons unicus est [[Plutarchus]]</ref>. Temporibus antiquis hae sententiae [[Septem sapientes|septem sapientibus]] attributae sunt,<ref>Plato, Protagoras 343a–b.</ref> an recte, disputatur.<ref>H. Parke and D. Wormell, The Delphic Oracle, (Basil Blackwell, 1956), vol. 1, pp. 387–389.</ref>
Line 80 ⟶ 89:
*[[Hymni Homerici]]: Hymnus in Apollinem l,254–274: Apollo templum ad "[[Crisa]]m in [[Parnassus|Parnassi]] lucu" collocare iubetur; 356-374: Apollo draconem interficit.
*[[Herodotus]]: Historiae
**Liber 1,13: [[Gyges]]
**Liber 1,65: [[Lycurgus]] Delphos visitat (vide etiam: [[Plutarchus]], Lycurgus 29)
**Liber 1,85-89: Croesus