Quantum redactiones paginae "Fricativa glottidalis sonora" differant

Content deleted Content added
m +descriptio imaginis
Nonne imago se ipsam describit?!
Linea 1:
'''Fricativa glottidalis sonora''' est adspiratio quaedam in [[Rima glottidis|glottide]] cum sonoritate commixta, quae inter [[Consonans fricativa|fricativas]], etsi cum his parum conspicuam habeat similitudinem phoneticam, numerari solet. Hac enim parsimoniae ratione, quae vulgo [[novacula de Ockham]] appellatur, rem expedit paucioribus distinctionibus explicari. In [[Abecedarium Phoneticum Internationale|Abecedario Phonetico Internationali]] sive systemate API fricativa, glottidalis sonora symbolo {{IPA|'''ɦ'''}} notatur.
 
[[Fasciculus:Xsampa-hslash.png|thumb|left|ɦ ]]
Fricativa glottidalis sonora omnino aut magna ex parte iis caret proprietatibus phoneticis, quibus a vocalibus circumiacentibus clare auditu distingui possit. Nascitur [ɦ], si pronuntiationis articulationem respicias, imperfecta [[Plicae vocales|plicarum vocalium]] adductione sive "rimosa" [[Rima glottidis|glottidis]] positione, velut si vocalem susurram appellare conatus plicas vocales, ne vibrent, impedire nequeas.