Quantum redactiones paginae "Crimen" differant

Content deleted Content added
de iure criminale
Totam symbolam rescripsi, ut termini technici abusum tollerem.
Linea 1:
'''Crimen''' est accusatio iuridica: ope consilioque hominis alicuius scelus aliquod commissum esse.<ref>[[Marcus Tullius Cicero|Cic.]] ''[[Pro Caelio|Cael.]]'' 6 "Accusatio crimen desiderat, rem ut definiat, hominem ut notet, argumento probet, teste confirmet."</ref> Crimen non est igitur ipsum scelus delictumve sed factum sive facinus, quo quis accusatur (sive ''in crimen vocatur''),<ref>Cic. ''[[Pro Roscio Amerino|Rosc.Amer.]]'' 38.</ref> atque in iudicium adducitur. Itaque cum de crimine sceleris,<ref>Cic. ''Cael.'' 56 "vos non videtis fingi sceleris maximi crimen." </ref> facinoris,<ref>Cic. ''Cael.'' 65 "ad se revocarent maximi facinoris crimen" </ref> maleficii,<ref>Cic. ''Rosc.Amer.'' 72 "Tanti malefici crimen . . . probare te, Eruci, censes posse".</ref> loquimur, deliberandum est, utrum hic de crimine commenticio agatur,<ref>Cic. ''Rosc.Amer.'' 42.</ref> an non. Qui ''crimen defendit''<ref>Cic. ''[[In Verrem|Verr.]]'' 2.3.212.</ref> sceleri non favet sed accusationem sceleris depellere vult.<ref>Cic.''Cael.'' 16 ''crimen depellere''.</ref>
{{movenda|scelus}}
 
'''Crimen''' vel '''culpa''' est violatio [[lex|legis]] vel commissum contra [[ius criminale]]. Homines qui crimina facet, condemnantur ut culpabiles et in genere in [[carcer]]em mittentur.
== Sors criminis==
*[[Homicidium]]
*[[Stuprum]]
*[[Furtum]]
*[[Rapina]]
*[[Mercatus hominum]]
*[[Violentia]] physica
*Violatio honoris
 
== Notae ==
<references />
 
[[Categoria:Iurisprudentiae]]