Quantum redactiones paginae "Orei" differant

Content deleted Content added
+attestatio
+attestatio
Linea 2:
 
== Historia ==
[[Histiaea]] anno [[446]] ab [[Athenae|Athenis]] seditionis causa diruta Oreis colonia Atheniensis condita est. [[Bellum Peloponnesiacum|Bello Peloponnesiaco]] finito [[Sparta]] Oreos occupavit, colonos fugavit, Histiaeos e [[Macedonia]] reduxit, qui Histiaeam renovaverunt. Paulatim ex duabus una urbs facta tamen nomen ''Oreus'' sive ''Orei'' (quia erant duae [[acropolis|acropoleis]]) praevaluit.<ref>Thucydides 8,95 et Pausanias 7,26,4.</ref> De urbis fortuna tempore [[Imperium Romanum|Romano]] ac [[Medium Aevum|Medio Aevo]] nihil notum est nisi urbem post [[Imperium Romaniae (Latinum)|Imperium Romaniae Latinum]] [[Respublica Veneta|Venetiis]] subiectam fuisse. Anno [[1470]] ab [[Imperium Ottomanicum|Ottomanis]] capta est. Reliquiae munitionum et Venetiarum et Turcarum adhuc in una acropoli exstant.<ref>Vox "Oreos", in: Siegfried Lauffer (Ed.): Griechenland. Lexikon der historischen Stätten. Von den Anfängen bis zur Gegenwart. Monaci 1989.</ref>
 
== Varia ==