Quantum redactiones paginae "Ruta" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 26:
[[Folium|Folia]] sunt bipinnia tripinniave, colore viridi, glaucove. Flores sunt flavi, [[petalum|petalis]] 4-5, diametro 1 cm, [[cyma|cymis]] praebiti. Fructus est capsula 4 5ve loborum, in quo sunt semina compluria.
 
Ruta in usu frquentissimo erat in arte coquinaria Romanorum, circa centies apud [[Apicius sive De re coquinaria|Apicium]] requisita, sed tempore nostro haud quaquam, ob magnam amaritatem (nisi in Africa septentrionali: Aethiopes enim adhuc specie quae est ''Ruta chalepensis'' utuntur). Secundum [[Plinius Maior|Plinium]], Romani "rutam furtivam tantum provenire fertilius" putaverunt.<ref>''NH'' 19.38.123</ref> Credebatur etiam venerem, et emissiones nocturnas inhibere. Etiam adhibebatur ad aborum provocandum (et quidem gravidae omnino rutam evitare debent).
 
In sanctuariis Mithridatis maximi regis devicti, Cn. Pompeius invenit in peculiari commentario ipsius manu compositionem antidoti ex 2 nucibus siccis, item ficis totidem et rutae foliis 20 simul tritis, addito salis grano. Secundum Plinium: "ei, qui hoc ieiunus sumat, nullum venenum nociturum illo die. Contra rabiosi quoque canis morsum a ieiuno homine commanducati inlitique praesenti remedio esse dicuntur."<ref>''NH'' [http://penelope.uchicago.edu/Thayer/L/Roman/Texts/Pliny_the_Elder/23*.html#149 23.77.149]</ref>
 
==Nexus externi==
*[http://www.botanical.com/botanical/mgmh/r/rue---20.html Historia rutae in medicina] (Anglice)
*[http://www.uni-graz.at/~katzer/engl/Ruta_gra.html Ruta apud Gernot Katzer]
 
==Bibliographia==
*{{DalbyAZ|284-5|Rue}}
 
==Notae==
<references/>
 
{{biologia-stipula}}