Quantum redactiones paginae "Arianismus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 10:
In orientali [[Imperium Romanum|Imperii]] parte, scholae ex [[Plato]]ne oriundae maxime valebant. Usque ab Clementis Alexandrini et Origenis temporibus, universum ita se habere intelligi solebat, ut [[Deus Pater|Pater]], Filius, et [[Spiritus Sanctus]] seriem hierarchice subordinatam facerent, ubi Pater, quippe qui absolutus et in transcendentia divinus esset, supremum locum, Filius inferiorem et Spiritus Sanctus infimum obtineret. Convenerat inter theologos, ut series illa in una substantia divina consisteret.
 
Obscuritas huius doctrinae manifesta est, si philosophia [[Neoplatonismus|Platonica]] ductrice consideratur. Itaque ab Ario ([[256]]–[[336]]), presbytero Alexandrino, propositum est doctrina, qua theologia Platonica et intellectus trinitarius ab ecclesia pronuntiatus inter se conciliarentur. [[Neoplatonismus|Platonicos]] secutus Arius Unum (Ἕν) et Patrem dixit idem esse, qua definitione factum est, ut solus Pater in transcendentia aeternus esset; nam Patre a serie disiuncto locus demiurgi attributus est Filio et Spiritui Sancto. Ergo Pater et Filius non sunt consubstantiales. Filius Logos, licet primus factus sit, tamen creatus (κτίσμα); nec potest [[Iesus|Iesus NazaretanusNazarenus]], Filius Logos incarnatus, ulla communione substantiae cum Patre esse.
 
De cogitatis suis certiorem fecit [[Alexander Alexandriae|Alexandrum]], patriarcham Alexandriae, symbolo per litteras anno [[320]] misso, quod ab [[Epiphanius (episcopus Salaminis)|Epiphanio Salaminio]], [[haeresis|haeresium]] descriptore, conservatum est (''[[Panarion]],'' 69:7).