Quantum redactiones paginae "Fricativa glottidalis sonora" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 2:
 
Fricativa glottidalis sonora omnino aut magna ex parte iis caret proprietatibus phoneticis, quibus a vocalibus circumiacentibus clare auditu distingui possit. Nascitur [ɦ], si pronuntiationis articulationem respicias, imperfecta [[Plicae vocales|plicarum vocalium]] adductione sive "rimosa" [[Rima glottidis|glottidis]] positione, velut si vocalem susurram appellare conatus plicas vocales, ne vibrent, impedire nequeas.
 
== Descriptio ==
Fricativa glottidalis sonora ex his definitionibus phoneticis cognoscitur:
* Constat [[phonatio]]nem fere sonoram esse, cum aliquantulum aëris ex [[Rima glottidis|plicarum vocalium rima]] non plane clausa profluens sonoritatem talem murmurillantem efficiat, quae potius fricandi sono quam vocalium canori similis sit.
* [[Locus articulationis]] [[Consonans glottidalis|glottidalis]] est, in glottide enim [ɦ] nascitur et [[Cartilagines arytaenoideae|cartilaginibus arytaenoideis]] abductis plicisque vocalibus debiliter adductis figuratur.
* [[Modus articulandi]] adspiratio est cum murmurillo quodam adeo commixta, ut inter fricativas numerari possit.