Quantum redactiones paginae "Temistitlana" differant

Content deleted Content added
No edit summary
in civitas--->in ci
Linea 10:
:[[Mexicum]] igitur, quae urbs Temistitlana quoque nominatur, in occidua meridianaque plaga citra orbem aequinoctalem decima octava parte sita est in palude salsa. Eius regionis, quae altissimis montibus undique continetur, planitiem passuum trecenta circiter milia in orbem patentem duae paludes obtinent continuatis monticulis inter se diremptae, quarum altera dulcis est aquae, altera salsae, sed eaedem parvo freto committuntur, qua commeantibus naviculis, qui urbes in utraque sitas incolunt, commercia exercent inter se. Ceterum dulcis, quae iugibus rivis superne manantibus alitur, in salsam latius patentem influit, quam subiecta terra nitrosa et salsa sic inficit, ut aquae maritimae simillimam reddat et sali conficiendo peridoneam. In salsa igitur pallude Temistitlana condita est, ut in Hadriatico mari Venetiae, eodemque modo duplices vias habet terreas et aqueas, sed multo rectiores et latiores, praesertim terreas, quae transversis aqueis interscissae ligneis pontibus committuntur, tam latis quibusdam ut equites deni invehi simul possint; quaedam etiam viae partim terreae sunt, partim aqueae, itaque tota fere urbs pedibus et naviculis pervadi potest. (''De Orbe Novo'' 5.23.1–2)
 
Hodie in civitas nomine [[Veracrux (Civitas Foederata)|Veracruce]] est municipalitas nomine ''[[Temistitlana (Veracrux)|Temistitlana]].''
 
[[Categoria:Urbes Mexici]]