Quantum redactiones paginae "Publius Cornelius Scipio Nasica" differant

Content deleted Content added
TXiKiBoT (disputatio | conlationes)
No edit summary
Linea 3:
'''Publius Scipio Nasica''' patrui [[P. Cornelius Scipio Africanus|Scipionis Africani]] filius, cum adolescens aedilitatem peteret, manumque cuiusdam civis Romani rustico opere duratam, more candidatorum, apprehendisset, iocans interrogavit eum, num manibus solitus esset ambulare: quod dictum a circumstantibus exceptum ad populum manavit, causamque repulsae Scipioni attulit. Namque omnes rusticae tribus paupertatem sibi ab eo exprobratam iudicantes, [[ira]]m suam adversus contumeliosum eius dicterium exercuerunt. Quae repulsa nobilis adolescentis ingenium ab insolentia revocavit, eumque magnum et utilem civem fecit.
 
Cum [[Annibal]] Italiam devastaret, responsum ab oraculo editum esse ferunt: hostem [[Italia]] pelli vincique posse, si [[Cybele|mater Idaea]] a [[Pessinus|Pessinunte]] [[Roma]]m advecta foret, et hospitio apud civem optimum reciperetur. Legati ea de re ad Attalum Pergami regem missi sunt. Is [[legatus|legatos]] comiter acceptos Pessinuntem deduxit. Quaerendus deinde fuit vir qui eam rite hospitio exciperet. Publium Scipionem Nasicam senatus iudicavit virum esse in tota civitate optimum. Idem [[consul]] [[imperator]]is nomen a [[miles|militibus]], et triumphum a [[senatus|senatu]] oblatum recusavit, dixitque satis gloriae sibi in omnem vitam eo die quaesitum esse, quo vir optimus a senatu iudicatus fuerat: hoc titulo, etsi nec consulatus, nec triumphus addatur, satis honoratam publii Scipionis Nasicae imaginem fore.
 
Scipio Nasica censor factus, gravem se ac severum praebuit. Cum equitum censum ageret, [[eques|equitem]] quemdam vidit obeso et pingui corpore, equum vero eius strigosum et macilentum. "Quidnam causae est, inquit censor, cur sis tu, quam equus pinguior?" - "Quoniam, respondit eques, ego me ipse curo, [[equus|equum]] vero servus." Minus verecundum visum est responsum, itaque graviter obiurgatus eques, et mulcta damnatus. Idem Scipio Nasica cum Ennio [[poëta]] vivebat coniunctissime. Cum ad eum venisset, eique ab ostio quaerenti [[ancilla]] dixisset Ennium domi non esse, Nasica sensit illam domini iussu dixisse, et illum intus esse. Paucis post diebus cum ad Nasicam venisset Ennius, et eum ab [[ianua]] quaereret, exclamavit ipse Nasica se domi non esse. Tum [[Ennius]]: "Quid! ego non cognosco, inquit, vocem tuam?" Hic Nasica: "Homo es impudens: ego cum te quaererem, ancillae tuae credidi te [[domus|domi]] non esse; tu non mihi credis ipsi."