Quantum redactiones paginae "Alexander Magnus" differant

Content deleted Content added
m fixing AWB mistakes
Linea 24:
Anno [[333 a.C.n.|333]] Alexandrum vere ineunte [[Gordium|Gordio]] profectum [[Darius III|Darius]] rex [[Persae|Persarum]] ingenti exercitu conscripto, cui praeerat ipse, in planitie sub montibus [[Cilicia|Ciliciensibus]] sita exspectavit. Tamen hoste non invento alter alterum praeteriit, ut ad [[Issus|Issum]] conversa tandem acie dimicandum esset. Spatium autem montibus et mari intermissum angustius erat, quam ut rex regum multitudine uti posset. Cuius cornu dextero ad ripam maris, laevo ad montes imos collocato, Alexander, qui [[Parmenion]]em ducem a sinistra parte ad ripam consistere iusserat, cum fortissimo quoque equitum a latere dextro impetus faciendi consilium cepit. Itaque paulo post meridiem [[Proelium ad Issum factum|proelio]] a [[Macedones|Macedone]] commisso, cum [[Parmenio]] impetus equitum Persarum vix sustineret, Alexander laevo hostium latere profligato mediam aciem a tergo aggressus est. Quin recta Darium petivit ipsum, qui hasta iam se feriri posse veritus equo concitato evolavit. Uxor, filia, mulieres una cum impedimentis Darii ab exercitu Macedonum captae sunt.
 
Inde urbem [[Tyrus|Tyrum]], Dario fidelem, Alexander obsedit et destruxit; in [[Aegyptus|Aegyptum]] iter fecit, ubi oraculum [[Ammon]]is iuxta [[Siva (oasis)|Sivam]] per loca deserta visitavit et, ad litus maris Mediterranei reversus, urbem [[Alexandria]]m condidit, quae, omnium aliorum hoc nomen gerentium, famosissima et populosissima fit. In [[Mesopotamia]]m die [[1 Octobris]] [[331 a.C.n.]] ad [[Gaugamela]]m (iuxta [[Arbela]]m sitam) [[Proelium ad Gaugamelam factum|proelium]] tertium contra Persas bono successu pugnavit regemque Darium rursus ad fugam pulsit. Iam metropoles et thesauros imperii Achaemenidarum possedit, [[Babylon]]em, [[Ecbatana]], [[Susa (Irania)|Susa]], unde ad [[Persepolis|Persepolim]] progressus regum Persarum palatium incendi iussit (suadente, ut dicitur, meretrice Atheniensi [[Thais (meretrix Atheniensis)|Thaide]]). Mox [[Bessus|Bessum]] (qui Dario III mortuo imperium gerere voluerat) interfecit et in [[Bactriana]]m et [[Sogdiana]]m properavit, ubi urbem [[Alexandria Eschate|Alexandriam]] "Ultimam" condidit et [[Roxana]]m, [[Oxyartes|Oxyartis]] satrapae filiam, in matrimonium duxit. Anno [[326]] in [[India]]m adgressus est usque ad [[Hyphasis|Hyphasim]] flumen; apud [[Malli|Mallos]] in obsidione urbis graviter vulneratus est, moxque ad sanitatem reversus [[cena Alexandri Magni apud Mallos|cenam apud eosdem]] celebravit. Inde, militibus expeditionem ulteriorem recusantibus, flumen [[Indus|Indum]] usque ad [[mare Indicum]] descendit et per [[Gedrosia]]m et [[Carmania]]m ad Susa, Ecbatana et Babylonem reversus est. Inter sectatores Alexandri in expeditionem Persicam fuerunt [[Leonnatus]], [[Peucestas]] et [[Polyperchon]]; inter satrapas imperii Alexandri fuit [[Menander (satrapa)|Menander]]; inter aulicos [[Hagnon Teius]]. Susis anno [[324 a.C.n.]] ineunte [[Nuptiae Macedonum et Persarum (324 a.C.n.)|nuptias fere nonaginta inter socios eius et mulieres Persas]] uno die celebravit.
 
Asia igitur subacta, terrarum orbe fere toto victoriis et fama sui nominis impleto, post [[Convivium Alexandri Magni novissimum|convivium apud amicos celebratum]] Alexander mortuus est [[Babylon]]e die [[10 Iunii]] [[323 a.C.n.|323]], filio e Roxana genito nondum nato. Sepulchrum eius, sive ad [[Aegae|Aegas]] Macedoniae seu Sivas Aegypti a principio destinatum, ab hoc itinere deflectum est a [[Ptolemaeus I (rex Aegypti)|Ptolemaeo]] socio et Aegypti satrapa, qui ad urbem [[Memphis|Memphitem]] conduxit; unde postea ad Alexandriam pervenit. Successores Alexandri titulares fuerunt filius anno 322 natus, qui [[Alexander IV (Macedonum rex)|Alexander IV]] appellatur, una cum filio Philippi e [[Philinna]] genito, [[Philippus Arrhidaeus|Philippo Arrhidaeo]]; qui ambo post aliquot annos interfecti sunt. Interdum socii Alexandri et duces exercituum Macedonum, sub nuncupatione "[[diadochi|diadochorum]]" seu successorum cogniti, de imperio pugnabant; ultimo potestatem diviserunt et [[regna Diadochorum|regna]] condiderunt, quorum praecipua sunt [[Aegyptus]] (rege Ptolemaeo), [[Syria]] (rege [[Seleucus I|Seleuco]]), [[Thracia]] (rege [[Lysimachus|Lysimacho]]) et [[Macedonia (regnum)|Macedonia]] ubi breviter regnavit [[Cassander]] [[Antipater|Antipatri]] filius.