Quantum redactiones paginae "Atalanta (mythologia)" differant

Content deleted Content added
m r2.7.1) (automaton addit: id:Atalante
Linea 11:
De matrimonio consultanti dei responderunt caveret nubere. Itaque hanc legem procis suis (et plurimi erant!) imposuit, ut eius tantum uxor fieret, qui se prius cursu vicisset (invicta enim etiam a viris erat). Sin petitores victi essent, necaturam eos ac capita stadio affixuram, ut ceteris admonitioni essent. Multi iam perierant cum Hippomenes<ref>Hoc nomen a plerisque inditur, sed nonnumquam etiam Milanius vel Melanius vocatur, ut ab ipso [[Ovidius|Ovidio]] in ''Arte amatoria''.</ref>, Megarei et Meropes filius, pronepos [[Poseidon|Neptuni]], [[Aphrodite|Venerem]] deam oravit ut sibi auxilio esse pateretur. Dea benigna tria poma aurea ei dedit atque usum eorum patefecit. Dum cursu certant, Hippomenes pomum in terram ter misit et Atalanta, volventem pilam auream admirans, ter constitit et eam collegit. Postremo competitorem virgo consequi ante metam non iam potuit ac sic Hippomenes adpetitam Atalantam uxorem duxit, volente patre Schoeneo. [[Ovidius]] poeta nobis adfirmat, simul atque formosum vultum pueri aspexisset, Atalantam nescisse utrum vincere an vinci mallet : inscia enim iam amabat.
 
Sed Hippomenes ingratus fuit nec donis altaria Veneris cumulavit. Itaque dea irata crudelem ultionem excogitavit. Cum iter facerent beati coniuges, fessi via non longe a templo Magnae Matris (sive [[Demeter]] sive [[CybelesCybele]] fuit)<ref>Sic Ovidius et alli ; at [[Hyginus mythographus]] ''Fabulae'' 185 ipsius [[Iupiter|Iovis]] templum fuisse dicit.</ref> consederunt. Tum [[Venus]] cupidinem amatoriam eis concivit nec resistere potuerunt. In speluncam Magnae Matris sacram ingressi, ibi concubuerunt. Tantum nefas indignata [[CybelesCybele]] eos in leones mutavit ac curru suo iunxit, quo per auras vehebatur. Sic enim saepe in antiquis monumentis expressa est. Poena crudelis erat quod multi antiqui auctores credebant leones inter se Veneris commercium non exercere ac cum leopardis tantum concubare. Sic veridicum fuit oraculum, quod praedixerat Atalantae coniugium exitio fore.
 
Nihilominus filium genuisse dicitur, quem statim in monte Parthenio reliquit atque exposuit, Parthenopaeum nomine. Pulcherrimus adulescens factus est : auctores antiqui alii alium patrem ei adsignaverunt, plerique tamen sive [[Ares|Martem]] deum, sive [[Meleager|Meleagrum]].