Quantum redactiones paginae "Gulielmus Brandt" differant

Brandt erat [[magister civium superior|superior civium magister]] [[Berolinum|Berolini]] ab [[3 Octobris]] [[1957]] usque ad [[1 Decembris]] [[1966]]. Brandt annis [[1949]] ad [[1957]], anno [[1961]] brevi tempore et [[1966]] ad usque mortem legatus [[Dieta Foederalis Germaniae|Dietae Foederalis Germaniae]] erat. [[16 Februarii]] [[1964]] [[Aquae Godesbergenses|Aquis Godesbergensibus]] apud [[Bonna]]m praeses factionis suae electus est. Annis [[1966]] - [[1969]] administer rerum exterarum coalitionis magnae sub cancellario [[Curtius Georgius Kiesinger|Curtio Georgio Kiesinger]] ([[CDU]]) fuit.
 
Mense Septembri anni [[1969]] primo cancellarius electus est - a legatis SPD et [[FDP]] et praesertim pro pace cum finitimis orientalibus facienda nitebatur. Anno [[1971]] Brandt idcirco [[Praemium Nobelianum|Praemium Nobelianum Pacis]] accepit. Sed mox legati nonnulli ad [[CDU]] factionem transierunt: Mense Aprili [[1972]] CDU eorum auxilio [[Rainer Barzel|Reinerum Barzel]] cancellarium novum creare voluerunt. Sed auxilio pecuniae legatis aliquot CDU a agentibus clandestinis [[RPDG]] datae id impediri potest. Tamen Brandt tum maioritatem legatorum non rexit. Die [[20 Septembris]] 1972 Brandt in [[Dieta Foederalis]] suo consilio suffragium de fide legatorum erga cancellarium perdidit, ut - secundum Articulum 68 [[Lex Fundamentalis Germaniae|constitutionis Germaniae]] - novam electionem haberentur, quibus victor futurus esse speravit. Die [[19 Novembris]] 1972 Brandt et SPD electionem vicerunt - Sociales Democratici plurimos legatos in parlamentum miserunt. Sed anno [[1974]] Gulielmus Brandt Gunterii causa Gulielmi ([[Gunterius Guillaume|Gunterii Guillaume]]) - sit venia verborum ioco - a suae factionis sociis depulsus est. Gunterius erat enim Gulielmi Brandt operis socius, sed etiam (secretus certe) explorator [[Germana Democratica Respublica|Rei Publicae Democraticae Germanicae]].
Mansit tamen praeses SPD ad usque annum [[1987]]. Ab [[1976]] usque ad [[1992]], Brandt praefuit foederationi factionum democraticarum socialium mundi. Annis [[1979]] - [[1988]] legatus ad [[Parlamentum Europaeum]] erat.
 
64 224

recensiones