Quantum redactiones paginae "Adspirata bilabialis surda" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 10:
 
== Usus ==
In Latinitate urbana constat [pʰ] adspiratam una cum scriptione PH plerumque ex nominibus Graecis medio fere saeculo II a.C.n. in usum esse receptam,<ref>Allen (1978: 26).</ref> quamquam, ut ait [[Marcus Fabius Quintilianus|Quintilianus]],<ref>''[[Institutio oratoria|Inst.]]'' 1.5.20.</ref> "diu deinde reservatum, ne consonantibus adspirarent, ut in ''Graccis'' et ''triumpis''." Itaque diu ambiguum fuisse videtur, utrum ['triumpus] an ['triumpʰus] appelletur, sed ['triumpʰus] a [[Marcus Tullius Cicero|Cicerone]] commendabatur.<ref>''[[Orator (Cicero)|Orator]]'' 160.</ref> Constat autem [pʰ] pronuntiationem a rustico sermone adeo alienam fuisse, ut vix semper intellegeretur: Quintilianus rusticum quendam testem narrat ''Amphīonem'' quidem non novisse, sed ubi primum ''Ampĭonem'' audisset, nosse de homine sibi noto agi.<ref>''Inst.'' 12.10.57: "Prudenter enim qui, cum interrogasset rusticum testem an Amphionem nosset, negante eo detraxit adspirationem breviavitque secundam eius nominis syllabam, et ille eum sic optime norat."</ref>
 
== Notae ==