Quantum redactiones paginae "Disputatio:Musicographus" differant

Content deleted Content added
MARCVS (disputatio | conlationes)
No edit summary
Linea 4:
::Qui musicam scribat certe est musicographus; qui autem musicam componat perspicue est compositor, no? Egomet ipse compositiones musicas a [[Gulielmus Dufay|Gulielmo Dufay]] compositas scripsi! (Calligraphus sum.) [[Usor:IacobusAmor|IacobusAmor]] 12:03, 3 Octobris 2010 (UTC)
::: Iacobe, tam graves posuisti quaestiones verborumque differentias, ut quinque fere diebus nil aliud agere possem nisi, quid tibi responsurus essem, capite vaporoso meditari. (Credat qui vult ...    ''';–)'''   ) Credo eos, qui ''musicographi'' verbo utuntur, musicae compositorem velut hominem ad clavile sedentem repraesentare, qui simul et mente instrumentoque modos faciat et, quae modulatus sit, memoriae causa notis musicis scribat. Praeterea, optimum habent exemplum talibus in verbis qualia sunt ''tragoediographus, mimographus, encomiographus, psalmographus, satirographus'' etc qui tragoedias, mimos, laudationes, psalmos, satiras etc componunt. Nemo horum rem suam calligraphice perficit (aut si perficit, res accidens est). Cum igitur in his ita se habeat res, quin etiam in ''musicographo''? [[Usor:Neander|Neander]] 14:51, 8 Octobris 2010 (UTC)
"Musicographus" potius quam "compositor" opto dicatur, quia compositor aliquid componere potest quod ad musicam nihil pertineat. Vox compositoris ergo non est, quod ad hanc rem attinet, accurata. Videte etiam http://yle.fi/radio1/tiede/nuntii_latini/familia_gaddafiana_in_algeria_31641.html sub postremo titulo, ubi de '''musicographo''' Jean Sibelius mentio fit. [[Usor:MARCVS|MARCVS]] 07:46, 15 Septembris 2011 (UTC)
 
==="ex eo die, quo Wolfgangus Amadeus Mozart . . . natus est"===
Ecce comma Theodiscum, quod Angli, Francici, Italici, Hispani, Slavi, Indi, Indonesiani, Micronesiani, Melanesiani, Polynesiani, Australiani, et populi Hemisphaerae Occidentalis, Africae, et Asiae non approbant. ;) [[Usor:IacobusAmor|IacobusAmor]] 12:03, 3 Octobris 2010 (UTC)
Revertere ad "Musicographus".