Quantum redactiones paginae "Castra carceralia" differant

de Gulagia
m (r2.6.4) (automaton addit: kk:Концлагер)
(de Gulagia)
[[Fasciculus:Gate KZ Buchenwald.jpg|thumb|upright=1.5|In castris ad [[Vimarium]] positis nomine ''Fagorum Silva'' vulgo ''Buchenwald'' titulus fuit ''Jedem das Seine'', quo redditur Germanice Latinum illud ''suum cuique''.]]
 
'''Castra carceralia'''<ref>Cf. [http://www.geocities.com/Athens/Agora/8704/lexicum/lexc.html Blasius Amata Lexicon Recentioris Latinitatis:] ''campo di concentramento'' = "Campus captivis custodiendis"</ref> sunt [[carcer|castra ad captivos]] concludendos, qui nullius sceleris damnati aut accusati sunt, propter originem suam aut propter fidem suam aut quod aliter de re publica sentiunt quam penes quos summa potestas est.
 
Quae cum quasi ad iniuriae exemplum maximae [[saeculum 19|saeculo 19]] semel atque iterum in diversis mundi partibus instituta essent, tamen numquam generi humano maiorem incusserunt terrorem quam cum tempore [[Bellum Orbis Terrarum II|belli per totum orbem terrarum gesti alterius]] a [[Germania|Germanis]] per [[Europa]]m disponerentur, ut cum [[Zigani]] tum [[Iudaei]] illuc coacti labore debilitarentur et catervatim [[Shoa|extinguerentur]]. Quorum omnium notissima illa carceralia [[Ausvicium|Ausviciana]] sunt, in quibus ad decies centena milia hominum esse necatos veri simile est.
 
Carceralibus similia castra Russice breviter [[Gulagia|GULAG]] appellata [[Iosephus Stalin|Iosepho Stalin]] auctore non tam ad homines interficiendos quam ad vires et labores eorum exhauriendos excogitata sunt, quamvis mediis [[saeculum 20|saeculi 20]] decenniis et in illis ingens captivorum multitudo mortem obierit.
 
Nomen "castrorum concentratoriorum" primo in usu erat apud Anglos qui in [[Bellum Buricum|bello Burico]] captivos et cives Buricos ibi collocaverunt.
* [[Train de vie]]
* [[Sophie's Choice]]
* [[Gulagia]]
 
== Notae ==
23 938

recensiones