Quantum redactiones paginae "Disputatio:Antisemitismus" differant

Content deleted Content added
antisemitismus/antizionismus
 
No edit summary
Linea 1:
Utrum vocabulum antisemitismi recte in usu sit si de ea concertatione agitur quae est inter Iudaeos et Palaestinos, quorum non parva pars ad religionem Christianam pertinet, examine dignum sit. Magni interest utrum magistratus maioris potestatis Europaeae maximam Iudaeorum caedem impetret an de terrae possessione quam duo populi parvi inhabitant ob eam quoque causam pugnetur quod ante multi Iudaei emigrare et fugere coacti sunt. Etiam antisemitismus et antizionismus non confundatur. Etiam nonnulli Iudaei ob causas religiosas vel politicas antizionistae sunt. --[[Usor:Alex1011|Alex1011]] 18:10, 8 Maii 2007 (UTC)
*Assentior tibi, Alexander, antisemitismum Musulmanicum non idem esse atque antizionismum interque utramque invidiae rationem esse distinguendum. Tamen antisemitismus ille mihi certus videtur, quo non admodum pauci non rei publicae Israel propter iniurias Palaestinensibus ab illa civitate inlatas, sed omnibus Iudaeis propter quandam tacitam in hostes r.p. Israel conspirationem suscenseant.--[[Usor:Irenaeus|Irenaeus]] 12:19, 31 Augusti 2011 (UTC)
Revertere ad "Antisemitismus".