Quantum redactiones paginae "Consonans" differant

Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 13:
Cum loquimur, aërem ex pulmonibus emissum in meatu vocali ita modulamur et articulamus, ut flumen aëris, cum ex ore (aut ex naribus) exit, talia habeat indicia acustica, quibus usus auditor dictum intellegere possit. Loci articulationis in meatu vocali sunt, qui a plica vocali in larynge sita per fauces et cavum oris ad labia extenditur. Etiam [[Nasus|nares]] locum articulationis efficiunt.
 
In phonetica articulatoria loci immobiles discerni solent ab articulatris<ref>''Articulatrum'' termino Anglico ''articulator'' respondet.</ref> mobilibus, quae praesertim in linguae partibus (sicut apice, dorso, latere) consistunt. Hi sunt loci immobiles ad pronuntiandas consonaantes necessarii, in quibus flumen aëris per contractiones obstructionesve modificatur articulatris.
* [[Labrum (anatomia)|labia]], ex quibus [[consonans labialis]] dicta
* [[Dens|dentes]], ex quibus [[consonans dentalis]] dicta
* [[Alveoli (anatomia)|alveoli]], ex quibus [[consonans alveolaris]] dicta
* [[Palatumpalatum]], ex quo [[consonans palatalis]] dicta
* [[Velum (anatomia)|velum]], ex quo [[consonans velaris]] dicta
* [[Uvula (anatomia)|uvula]], ex qua [[consonans uvularis]] dicta
* [[Pharynxpharynx]], ex quo [[consonans pharyngalis]] dicta
* [[Larynxlarynx]], ex quo [[consonans laryngalis]] dicta.