Quantum redactiones paginae "Formula:Nuntii" differant

Content deleted Content added
No edit summary
nuntii novi — Iulius 2011
Linea 3:
*'''[[Novembris|Mense Novembri]]''' apparebit quoad providere possimus libellum mystagogicum quod Latine de [[Berolinum|Berolino]] urbe Germanica narrabit. Titulus libri erit "Berolinum Latinum", stabit ca. 15 [[Euro]]nibus.
*'''[[Iulius|Mense Iulio]]''' propter magna debita in [[Graecia]], [[Hibernia]], [[Lusitania]], [[Hispania]], [[Lusitania]] et nunc etiam [[Italia]] putatur [[Euro]]nis et harum rerum publicarum salutem tenui filo suspensam esse
*'''[[20 Iulii]]''' — Conventus membrorum consociationis [[Aloysius Alzheimer|Alzheimer]] ex omnibus gentibus [[Lutetia|Lutetiae]] evenit. Eruditi [[Australia|Australiani]] nuntiantur invenisse sanguinis probam [[Morbus Alzheimerianus|morbum Alzheimerianum]] praedicentem.
*'''[[19 Iulii]]''' — Ministri rerum externarum [[Societas Civitatum Asiae Meridionalis et Orientalis|Societatis Civitatum Asiae Meridiorientalis]] colloquium in Bali [[Indonesia|Indonesiae]] orientalis habent.
*'''[[18 Iulii]]''' — [[Iaponia]] et [[Corea Meridionalis]] discussurae sunt de actis publicis imperatoriis [[Corea|Coreanis]] antiquis a Iaponia ablatis reddendis.
*'''[[16 Iulii]]''' — Praemium ''Quadriga'' [[Russia|Russiae]] ministro primo et delatori pristino Comitatus Salutis Civitatis (''KGB'') [[Vladimirus Putin|Vladimiro Putin]] originaliter donandum hoc anno nemini omnino donabitur, postquam [[Olaus Eliasson]] praemium suum abiecit et [[Venceslaus Havel]] idem minatus est.
*'''[[13 Iulii]]''' — Vigiles foederales [[Mexicum|Mexicani]] summum interemptorem indictum turbae Militum Templariorum deprehendunt.
*'''[[12 Iulii]]''' — [[Consociatio Nationum]] indicat [[Civitates Foederatae Americae|Civitates Foederatas Americae]] gentium regulas violare deneganda admissione sine cura ad [[Bradley Manning]], elapsorum datorem situi [[interrete|interretiali]] [[WikiLeaks]].
*'''[[11 Iulii]]''' — Materia displosiva in Base Maritima ''Evangelus Floraces'' [[Cyprus|Cypri]] meridionalis reposita ardescit disploditque, occidens 13 homines et vulnerans 62.
*'''[[8 Iulii]]''' — Magnus coetus publicus in [[Aegyptus|Aegypto]] apparatur causa inopiae progressus a [[Manifestationes Aegyptiae anni 2011|rebus novis]] sentiendae.
*'''[[27 Iunii]]''' — Signa [[caesium|caesii]] [[radioactivitas|radios edentis]] in incolis vici Iitate urbisque Kawamata [[Iaponia|Iaponiae]] septentrionalis prope [[electrificina|electrificinam]] [[energia nuclearis|nuclearem]] ''Fukushima I'' [[terrae motus|terrae motu]] [[megacyma|megacymateque]] corruptam inveniuntur.
*'''[[21 Iunii]]''' — Suffragio de rationibus compendium quaerentibus lucrato, [[Graecia|Graeciae]] regimen ministri primi [[Georgius Papandreu (natus 1952)|Georgii Papandreu]] subversionem suam depellit.