Quantum redactiones paginae "Arthurus (rex)" differant

Summarium vacuum
Arthurus floruisse dicitur [[saeculum 6|saeculo VI]], sed nomen Arthuri in nullo fonte historico eius saeculi legitur. Etiam [[Gildas]], qui se natum praetendit eodem anno quo [[proelium apud montem Badonicum]] commissum est, nomen ducis huius proelii omittit. [[Nennius]] autem, saeculo IX scribens, hoc proelium inter bella Arthuri nominat. Saeculis XI, XII, XIII multae mythistoriae de vita Arthuri scriptae sunt in [[Cambria]], [[Francia]], [[Anglia]]; id genus fabularum poetae Francici ''Matière de Bretagne'' appellabant,<ref>Primo a [[Ioannes Bodel|Iohanne Bodel]], ''[[Chanson de Saisnes]]'', saeculo XII exeunte.</ref> scilicet "Res Britanniae".
 
Etiam titulus regis, a multis Arthuro datus, incertissimus est. In fontibus antiquioribusantiquissimis et praecipue Cambricis cognomen ''regis'' numquam gerit, sed potius ''dux bellorum'' et apud Cambros ''ameraudur'' ("imperator, id est dux militaris") appellatur.
 
== Mythologia Arthuriana ==
1 753

recensiones