Quantum redactiones paginae "Hercules Oetaeus" differant

Content deleted Content added
Linea 4:
Patre Euryto occiso [[Hercules]] cupita puella, [[Iole]], potitus est : cum aliis captivis eam [[Trachis|Trachinem]] apud uxorem [[Deianira|Deianiram]] praemisit. Quae, cum vidit formosam puellam, zelotypia ardens ac metuens ne paelici postponeretur, primo de occidendo Hercule cogitat, mox promissorum [[Centaurus|centauri]] [[Nessus|Nessi]] meminit, qui moriens philtrum amoris ei dederat. Itaque tunicam modo textam sanguine centauri cum veneno [[Hydra|hydrae]] mixto imbuit atque per [[Lichas|Lichan]] servum ad maritum mittit. Hercules cum eam induit intolerabilibus cruciatibus torquetur nec sanari potest. Dolore furens Lichan saeviter necat. Deinde in monte Oetaeo rogum exstruit quo corpus comburatur. At pars divina quae a patre [[Iuppiter|Iove]] accepit in caelum recipitur.
 
Hoc argumentum iam a [[Sophocles|Sophocle]] in [[Trachiniae|Trachiniis]] tractatum erat ; [[Ovidius]] quoque epistolam Deianirae Herculi in [[Heroides|Heroidibus]] excogitarat et fabulam in [[Metamorphoses (Ovidius)|Metamorphoseon]] libro nono narraverat. At in hac fabula interpretatio stoica facile inveniri potest : quamquam vitiis non caret, Hercules dolore ac postremo morte superanda ad divinitatem (id est ad sapientiam ?) pervenit. Maximorum enim malorum metu liberatus animus tantum sapientiae capax est.
 
==Tabula personarum==