Quantum redactiones paginae "Hercules Oetaeus" differant

==Argumentum==
Patre Euryto occiso [[Hercules]] cupita puella, [[Iole]], potitus est : cum aliis captivis eam [[Trachis|Trachinem]] apud uxorem [[Deianira|Deianiram]] praemisit. Quae, cum vidit formosam puellam, zelotypia ardens ac metuens ne paelici postponeretur, primo de occidendo Hercule cogitat, mox promissorum [[Centaurus|centauri]] [[Nessus|Nessi]] meminit, qui moriens philtrum amoris ei dederat. Itaque tunicam modo textam sanguine centauri cum veneno [[Hydra|hydrae]] mixto imbuit atque per [[Lichas|Lichan]] servum ad maritum mittit. Hercules cum eam induit intolerabilibus cruciatibus torquetur nec sanari potest. Dolore furens Lichan saeviter necat. Deinde rogum exstruit quo corpus comburatur. At pars divina quae a patre [[Iuppiter|Iove]] accepit in caelum recipitur.
 
Hoc argumentum iam a [[Sophocles|Sophocle]] in [[Trachiniae|Trachiniis]] tractatum erat ; [[Ovidius]] quoque epistolam Deianirae Herculi in [[Heroides|Heroidibus]] excogitarat. At in hac fabula interpretatio stoica facile inveniri potest : quamquam vitiis non caret, Hercules dolore ac postremo morte superanda ad divinitatem (id est ad sapientiam ?) pervenit. Maximorum enim malorum metu liberatus animus tantum sapientiae capax est.
 
==Tabula personarum==