Quantum redactiones paginae "Hercules Oetaeus" differant

Summarium vacuum
[[Fasciculus:Canova ErcoleLica 1.jpg|thumb|right|300px|Hercules et Lichas (1795). Sculptura [[Antonius Canova|Antonii Canova]].]]
'''Hercules Oetaeus''' est [[tragoedia]] [[Seneca|Senecae]] attributa et anno incerto scripta. Hodie critici in duas partes paene aequas dividuntur, quorum alteri paternitatem Senecae defendunt, alteri recusant. A stoico certe scripta videtur : nam doctrina porticus manifestior in hac fabula deprehenditur quam in ceteris Senecanis tragoediis. Praeterea aliquanto longior ceteris est (paene duo milia versuum!).
==Argumentum==
Patre Euryto occiso [[Hercules]] cupita puella, [[Iole]], potitus est : cum aliis captivis eam [[Trachis|Trachinem]] apud uxorem [[Deianira|Deianiram]] praemisit. Quae, cum vidit formosam puellam, zelotypia ardens ac metuens ne paelici postponeretur, primo de occidendo Hercule cogitat, mox promissorum [[Centaurus|centauri]] [[Nessus|Nessi]] meminit, qui moriens philtrum amoris ei dederat.
==Tabula personarum==
*[[Hercules]]