Quantum redactiones paginae "Philoctetes" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 3:
 
'''Philoctetes''' ([[lingua Graeca|Graece]]: Φιλοκτήτης), in [[mythologia Graeca|Mythologia Graeca]], fuit rex [[Meliboea]]e in [[Thessalia]] et filius prioris regis [[Poeas|Poeantis]]. Cum [[Hercules|Heracles]] temerariae uxoris [[Deianira]]e culpa in summis cruciatibus periret, rogum funebrem suscendit. Gratus Heracles arcum et sagittas suas [[Hydra (mythologia)|Hydra]]e sanguine venenatas Philocteti donavit. Postea, dum Achivi [[Diana|deae Dianae]] immolant [[Troia]]m classe petituri, Philoctetes a serpente volnus in pede accepit<ref>Secundum aliam traditionem non serpens, sed una ex suis sagittis eum vulneravit.</ref>, qui sanari non potuit. Quia Achivi in navibus taetrum odorem et clamores sagittarii non tolerabant, nocte Philoctetem in insula [[Lemnos|Lemno]] reliquerunt, ubi Poeantius sagittarius per decem annos vixit. Cum vero vates cecinerunt sine Herculeo arcu et pharetra sagittarum plena [[Troia]]m vinci non posse, [[Ulixes]] a [[Diomedes|Diomede]] comitatus heroem repetiit atque ei persuasit ut [[Ilium]] secum veniret. Ubi, sanatus a Machaone medico, Philoctetes optimus sagittarius in omni exercitu Graeco fuit et [[Paris (heros)|Parida]] necavit.
==Fontes==
* [[Apollodori bibliotheca|Apollodori Bibliotheca]] II,7,7
*[[Hyginus mythographus]], ''Fabulae'' .
*[[Ovidius]], libro tertio decimo [[Metamorphoses (Ovidius)|Metamorphoseon]] 45-55.
*[[Seneca]], ''[[Hercules Oetaeus]].''
*[[Sophocles]], ''[[Philoctetes (discretiva)|Philoctetes]]''
 
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>